Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FLAGELLUM

FLAGELLUM,⁶ Virga seu baculus, jurisdictionis insigne. Ordo eccl. Ambr. Mediol. an. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. aevi col. 862: In fine vero subponitur laicalis ferula, videlicet vicecomitis, qui.... praecedit archiepiscopum, parando sibi viam servitoribus suis, praecedentibus eum cum Flagellis ligneis et scissis.

Flagellum S. Ambrosii, Quod et Scutica dicitur, ibid. col. 878: Qui portat crucem auream et Scuticam sancti Ambrosii. Status eccl. Metropol. ibid. col. 858: Prior vero horum defert pluviale temporibus debitis et Flagellum S. Ambrosii. Vide Ambrosini et in Moneta.