Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FLORES

FLORES,² Menstrua mulierum. Michaël Scotus de Physionomia cap. 6: Sciendum est, quod natura ob hoc sibi tribuit purgamentum, quod Flos nominatur in vulgari, et Menstruum in Scriptura. Infra: De Flore mulieris est ut arboris: quoniam fructum non portat, nisi prius florescat. Nostri Fleurs dicunt, non a floribus, sed a fluore: ita enim ῥοῦν mulierum vertunt Latini Medici. Papias: Mena, nigra, vel Jovis filia, quam pagani Deam dixerunt esse, quae menstruis Fluoribus praeesse dicebatur feminis.