Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FLOS

FLOS, Vide, Flores.

Flos Auri, Nonnullis est electrum, seu aurum argento mixtum; Flos aureus vero idem ac Rosa aurea; quam videsis in Rosa.

Flos Deliciarum. Instrum. ann. 1423. Hist. Harcur. tom. 3. pag. 761: Joannes Grey Chevalier defunctus habet castrum et dominium de Tylie, quae fuerunt Philippi de Harcourt Chevalier, ac omnia maneria ejusdem Philippi infra Ducatum Normanniae per homagium ac reddendum unum Florem Deliciarum ad festum S. Johan. Baptistae. Et tom. 4. pag. 1679: Thomas Dux Exoniae habet Comitatum de Harcourt .... per homagium ac reddendum Florem Deliciarum apud castrum de Rouen ad festum Nativitatis S. Johannis, et de inveniendo triginta homines ad arma.

Flos Frumenti, Farina, vel similago, pollen, Gall. Fleur de farine. Charta anni 1249. ex Archivis B. M. de Bono-Nuntio Rotomag.: Unam pechiam carnis de valore sex denariorum et de Flore Frumenti, et ad Pascha Domini unam gallinam, et decem ova, etc. Vide Flora.