Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALBUM

ALBUM Praetoris, Locus dealbatus, ubi Praetoris Edicta affigi solebant. Clement. de Judiciis cap. 1: Ad instar Edicti in Albo Praetoris. Vide Hierolexicon Macri et Hofmannum. Rectius in Lex. jurid. Brissonius: Tabula erat dealbata, seu albis literis notata, in qua Praetores edicta sua, quo omnibus innotescerent, actionesque et interdicta proponebant. Quod satis innuunt haec verba: Qui Album Praetoris corriperit, etc.