Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALBUM

ALBUM Signatum, Gallis Blancsigné, Scheda est in cujus ima parte chirographum solum scriptum est, ut in superiori parte possit exarari quidquid voluerit is, cui haec scheda credita est. Charta Ludovici Regis Franc. ann. 1484. apud Baluz. Hist. Arven. tom. 2. pag. 233: Quin immo liquide dictam praetensam transactionem falsam, ac casu quo reperiretur, illam dicti Joannis Comitis signo manuali signatam super quodam Albo Signato longe per antea et fabricatam fuisse appareret.