Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALBUM

ALBUM, nude, pro Ipso epistolae contextu. Instr. ann. 1357. inter Probat. tom. 2. Hist. Nem. pag. 185. col. 2: Quod quidem Album lectum per dictos dominos consules in praesentia eorum consilii, parati se obtulerunt facere circa haec, quae tenentur et debent. Et pag. 212. col. 1: Et appertis (literis) in praesentia consilii, fuit in Albo repertum, haec verba: De par le regent, etc. Sic Blanc dixerunt nostri, pro Interiori parte libelli vel cujusvis schedulae. Stat. ann. 1306. in Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Pater fol. 166 r°: Il raporteront (les baillis) en leur premier compte les nons des achateurs des ventes des bois, et les nons des pleges au Blanc ou au dous de leur compte.