Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FOLIUM

FOLIUM,³ pro Annus, ubi de arboribus sermo est, Feuille, eadem acceptione, nostris. Charta ann. 1243. ex Chartul. S. Steph. Autiss.: Non poterunt dicti homines animalia sua immittere, nec aliquod usagium reclamare, donec tertium Folium, post caesionem dicti nemoris, sit transactum; et quandocumque tertium Folium erit transactum, etc. Alia ann. 1272. in Chartul. Pontiniac. ch. 107: Dictae communitates post quartum Folium poterunt mittere animalia sua ad depascendum ibidem. Hinc emendandae videntur Libert. Castri-vill. ann. 1286. tom. 1. Jur. publ. Franc. D. Bouquet pag. 412: Il n'y pouroient, ne devroient envoier lour bêtes en la revenue pour pasture jusqu'à la sisainne Forille. Leg. Feuille.