Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FOLIUM

FOLIUM,⁴ Jus ramos arborum exscindendi, ut opinor. Reg. forest. de Broton. ex Cod. reg. 4653: Haec est consuetudo Brotonniae per terram abbatis Fiscanensis apud Asiacum: xv. solidos de brochon, et xv. solidos de Folio, et de unoquoque equo xij. den. Huc etiam spectare videtur Reg. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1287. fol. 62. ubi de Redit. terrae Brain.: Item les Faeuilles d'Aoust pour tout l'an, vj. solz, vij. den. Vide infra Folliacerium.