Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALBUS

ALBUS,² Moneta argentea minutior. Gall. Blanc, Italis Biancho. AEgid. Aureae-Vallis Monachus in Hugone Episcopo Leod. cap. 111: Reddidit 15. millia librarum Alborum, et centum libras Leodienses ad opus Ecclesiae. Chronicon Valciodorense: Pro quo habemus ad guionagium suum 40. solidos Alborum. Bern. de Breydenbach Iter Hierosol. pag. 141: Sed quando octo Halenses pro uno Albo et viginti quatuor Albi pro uno floreno computantur, talis consurgit summa. Chronographus quidam apud Spelman.: Tunc temporis (ann. 1087.) currebat in Britannia (Armoricana) moneta argentea, valente quolibet Albo argenteo sex denarios Turonenses: et parvi denarii nigri currebant tunc in Britannia: in qua quidem moneta Alba, erant inscriptae duae herminae, in cujus quidem monetae margine seu circumferentia erat scriptum sic: Moneta Alani Dei gratia Britonum Ducis. Albi Valencenenses, apud Valesium in Notitia Gall. pag. 260. col. 2. ex Litteris Johannis Gusiae Domini ann. 1189. Vide Asperi, Blancus, et Bizarri Persica pag. 453.

Albus cum Corona, Albus cum F. Coronato, Albus cum K. Coronato, Albus Magnus, etc. Vide, Moneta Argentea.