Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FONS

FONS, Vas in baptisterio, in quod baptizandi descendebant; ϰολυμϐήθρα, et δεξαμενή, Graecis Scriptoribus laudatis in Descript. S. Sophiae num. 83. Fons baptisterii, Fons baptismi, apud Anastas. Bibl. in Vitis PP. pag. 5. 26. Fons, vel Fontes nude, pag. 16. 26. 32. etc. S. Ambrosius de Sacramentis: Venisti ad Fontem, ingressus es. Sidonius lib. 3. Epist. 12: Quod frontem cruce, membra Fonte purgant,   Primus de numero patrum suorum,   Sacris sacrilegis renuntiavit. Vetus Urbis Epigramma ad Ecclesiam S. Laurentii in Damaso, ad Fontem, apud Sirmond. ad eumdem Sidonium: Iste salutares Fons continet inclitus undas,   Et solet humanam purificare luem. Munia sacrati quae sint vis scire liquoris ?   Dant regnatricem flumina sancta fidem. Ablue Fonte sacro veteris contagia vitae,   O nimium felix, vive renatus aqua. Hunc Fontem quicumque petit, terrena relinquit,   Subjicit et pedibus caeca ministeria. Leo IV. PP. de Cura pastorali: Unusquisque Fontes lapideos habeat, et si lapideos habere non possit, vas saltem aliquod ad hoc paratum, in quo nihil aliud fiat, habeat.

Fons Consecratus, in Lege Longob. lib. 3. tit. 1. § 47. Lothar. I. c. 85. Quippe benedicitur a Sacerdote eorum aqua, qui baptizandi sunt. S. Basilius lib. de Spiritu sancto cap. 27: Εὐλογοῦμεν δὲ τὸ ὕδωρ τοῦ βαπτίσματος. Fons consecrari, antequam descendat, qui baptizandus est, dicitur etiam a S. Ambrosio lib. de Iis, qui initiantur cap. 5. Messianus Presb. de Vita S. Caesarii Arelat.: Cum ad benedicendos Fontes procederet, etc. Victor Utic. lib. 2. Persecut. Vandal. pag. 12: Illa hora, qua benedicent Fontem, ut baptizentur accedentes ad fidem, etc. Paulinus Epist. 12: Dives opum Christo, pauperi, sibi, pulcra Severus   Culmina sacratis Fontibus instituit.

Fons Sanctus, apud Anastasium Bibl. in S. Silvestro PP.: Fontem Sanctum, ubi baptizatus est Augustus Constantinus. In S. Hilaro: Item ad sanctum Joannem, intra Sanctum Fontem, lucernam auream, etc. Tortarius de Translat. S. Mauri Martyris: Donec Normanni, Fontis gens nescia Sacri, His infesta foret. Meminit praeterea benedictionis Fontium feria 6. ante Pascha, Gregorius in Libro Sacrament. ubi orationes describuntur.

Fontes in remissionem peccatorum sanctificati, apud Auxilium de Ordinationib. a Formoso PP. factis lib. 1. cap. 28.

Per Sacras Fontes jurare, in Formula 14. novae Collect. Baluz.: Per Deum juro et sacras Fontis, per Sion et Sinai montis, Falsator est ille.

Descensus ad Fontem, ita inscriptum Carmen, editum a Canisio tom. 5. Antiq. Lect. pag. 745. quo describitur Litania, quae canebatur, dum baptizandi ad Fontes deducebantur: Mitte sanctum nunc amborum Spiritum paraclitum In hanc plebem, quam recentem Fons baptismi parturit. Sacramentarium Gregorii M. olim datum Ecclesiae Aretinae a Joanne Episcopo Aretino, qui vixit sub Carolo Calvo, nunc Ecclesiae Belvacensis: Orationes de Pentecosten die sabbati ante Descensum Fontis. Infra: Oratio ad Missam in sabbato Pentecosten post Ascensum Fontis.

Porro aquae vivae in baptisteriorum fontes influebant per fistulas, canales, et aquae ductus, uti colligere est ex his, quae habent Ennodius Carm. 149. Vita S. Aviti Viennensis Episcopi num. 5. Anastasius Bibl. in Hadriano PP. pag. 113. 117. etc. Eae interdum per columnas, in medio fontium perforatas, effluebant. Idem Anastasius in S. Hilaro pag. 28. de Baptisterio Basilicae Constantinianae: Cum columnis porphyreticis, ragiatis, foratis, aquam fundentes, etc. Saepe per figuras animalium verbi gratia cervorum. Idem Anastasius ead. pag.: Item ad S. Joannem intra sanctum Fontem.... cervos argenteos tres, fundentes aquam. Adde eumdem in S. Silvestro pag. 14. Breviarium Vivariense apud Columbum lib. 2. de Episcop. Vivariens. n. 11: Nihilominus et baptisterium in ista Ecclesia... sub terra vero aquam venientem in ipsam Ecclesiam... deduxit, quae et per meatus plumbeos in altum respirans, per columnas marmoreas mirabiliter ascendebat, quam etiam aeneus cervus in medio stans evomebat. Interdum per figuram agni. Anastasius in S. Silvestro: In labro fontis baptisterii agnum ex auro purissimo fundentem aquam, etc. In Leone III. pag. 134: Isdem Praesul a fundamentis ipsum baptisterium in rotundum ampla largitate construens, in meliorem erexit statum, atque sacrum fontem in medio largiori spatio fundavit,..... et in medio fontis columnam posuit, et super columnam agnum ex argento purissimo, fundentem aquam, etc. Vide Senator. lib. 8. Epist. 33.