Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FONS

FONS,² Vas, in quo aqua ad Missae sacrificium ponitur. Ordo Romanus: Subdiaconus accipit Fontem de manu Archiparaphonistae, et defert Archidiacono, et ille ex amula infundit, faciens crucem in calicem. Occurrunt haec verba semel ac iterum. Vetus Scheda apud Browerum lib. 8. Annal. Trevir. n. 114: Offertorium aureum gemmatum cum patina, Fontem aureum cum gemmis, pavonem auro et margaritis distinctum.

Fons, Piscina, ubi Sacerdotes lavant manus antequam sacra faciant. Synodus Valent. ann. 1590: Praecipimus Fontem ad abluendas Sacerdotum manus, qui se ad Missam celebrandam accingunt, praeparari, qui vel parieti infixus, vel pensilis aquam praebeat cum linostina palla.

Fontium Adoratio interdicta passim legitur in Conciliis, Autisiodor. can. 3. Nannetensi cap. 23. Arelat. II. can. 23. Toletano XII. can. 11. apud Burchard. lib. 1. can. 94. interrog. 42. in Legib. Longob. lib. 2. tit. 38. § 1. Liutpr. 83. (6, 30.) etc. Hinc Fonticolae, apud Cyprianum in Vita S. Caesarii Arelat. etc. Vide Cluverium lib. 1. Germ. antiq. cap. 34. et Grimm. Mythol. German. pag. 326. sqq.