Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORAS

FORAS, Extra, cum accusativo. Decretio Childeberti Regis cap. 4: Et si foras Ecclesiam capti fuerint, etc. Capitulare ann. 779. cap. 19: Foras marcham nemo mancipium vendat. Adde cap. 20. Occurrit passim.

Hinc nostris Feur et Fuers, eodem significatu. Constit. civit. Tull. ann. 1297. in Reg. A. Chartoph. reg. ch. 1: Et se li citain de la ville de Toul issoient Feur par son de cloche ou de commandement, pour meffaire sur lor ennemis, ou pour rescourre la leur chose, etc. Charta ann. 1320. ex Chartul. priorat. Belleval.: Nous serons tenus de payer chescun an lou menus deime de nostredite maison tout entierrement en clout et Fuers clous. Etre de fors, de extraneo dicitur, in Mirac. B. M. V. MSS. lib. 1: Un archier ot près de l'image, Qui grant desroi et grant damage Faisoit souvent a chax de Fors.... De Fors ot un arbalestrier, etc. Puer, Foras, quasi pro Fuer, in iisd. Mirac. lib. 2: Et qui vos grans possessions Avés por Dieu jettées Puer, Aiés grant joie à vostre cuer. Poema du Riche et du Ladre MS.: Se veuls avoir à pais ton cuer, Ire et hayne jette Puer.

Foras-mixtos. Capitulum I. ad Legem Salicam cap. 12. et Lex Longob. lib. 2. tit. 32. § 6. Carol. M. 25.: Ut nec colonus, nec fiscalinus possit alicubi Forasmixtos traditiones facere. Ubi glossa interlinearis, Foras-mixtos, i. extra conservos. Cavetur igitur hoc Statuto, ne quis colonus aut fiscalinus donationem vel venditionem alteri faciat, quam conservo, vel potius propinquo. Gloss. antiquae MSS.: Propinqui, qui a femina veniunt, consanguinei dicuntur. Propinquus mixto sanguine, post adfinitate jungitur. Vide Notas Steph. Baluzii ad Capitul. tom. 2. pag. 1061. 1184. ubi variantes lectiones descripsit.

Aliam Lectionem exhibet Codex Guelferbytanus, quam ceteris meliorem genuinamque esse existimat doctissimus Eccardus: Ut nec colonus, nec fiscalinus possit alicubi Forasmitio traditionis facere. Haec pro suo more docte explanat vir eruditus, atque hanc vocem compositam censet a Germanica particula For, pro, et verbo Smiten, vel, ut olim pronuntiabant, Mitan, jacere, projicere; unde Forasmitio idem est atque werpitio vel gurpitio. Solemne quippe erat Antiquis, cum rei alicujus possessione sese exuebant, in signum traditionis symbolum aliquod projicere. Hac ergo lege, si Eccardo fides, cautum erat ne fiscalini vel coloni aliquam traditionem facerent, ut pote qui nihil proprii possiderent. Verum errat Eccardus: supra enim observavimus fiscalinos alios nude servos fuisse, alios jure liberorum potitos, atque adeo ipsis licitum fuisse mancipia et proprias terras alienare, modo tamen conservis fiscalinis. Hinc restituendum Foras mitium existimo; ita ut ea lege fiscalinis prohibeatur extra dominium illius cujus erant tenentes traditionem facere. Vocem Mitium ea notione accipiendam esse suo loco probabimus. Plura vide in Mitium.