Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): aqua

aqua aqua, -ae, f. form.: aquibus (abl. pl.) |KNM XIII D 8 f.74rb|

1 a ὕδωρ , unda, liquor – voda, tekutina: a-a voda |ClarGl 2198|; a-a...wasser, woda |KNM II F 4 f.26r|; a-a...woda |VocLact f.B 7va|

b pl. aquae: fons salutaris valetudini, locus saluber fonte calido – léčivý pramen, lázně s teplou léčivou vodou

+ 2 in imag.: a-am vivam hausit (pauper) / de celesti dolio |VitaeProc 206|; habet autem theologia plura nomina: dicitur enim lex, testamentum, ..., vestimentum Iesu Cristi, a-e vive |UK VIII A 19 f.43r|; ut...plebem nostre universitatis...pasceret pane sapiencie et a-a doctrine |ScriptHus II 128|

3 spec.:

a eccl.: aqua in ritu Christianorum usitata (cf. ThLL II 361,9) – voda užívaná při křesťanských obřadech: ante missam a-am benedictam facite, unde populus aspergatur |ConcPr XV|; hoc potum aspergatur a-a sanctificata |HomilOpat I 84|; dyabolus fugit nec audet manere, ubi sacra aspergitur a-a |AugErr 30*|; constituit a-am sparsionis cum sale benedici in habitaculis hominum |KNM VIII F 25 f.15r|; sacramentum baptismatis...cum crismate ac oleo sacrato ternaque mersione sive profusione a-e sacrate...exerceri...debet |(1432) MonConc 182|; oleum sacrum, a-a baptismi sub fideli custodia...conservetur |SynodCutn 33|; saepe

b iur.: aqua in iudicio Dei usitata, iudicium aquae frigidae vel fervidae – voda užívaná při božím soudu, soud studenou nebo vřelou vodou: si negant, ignito ferro sive adiurata a-a, utrum culpabiles sint, examinentur |CosmChron 87|; quando aliquis subit iudicium a-e, nullus dimittat eum in a-am, nisi sacerdos cum suo cooperatore |(1222) CodDiplBoh II 223|; de iudicio autem a-e vel candentis ferri |(1226) ib. 282|; quoad iuditium ferri candentis vel a-e vel vomeres calcandos vel duelli |(1228) ib. 320|; per experimentum ferri candentis vel a-e frigide seu ferventis vel vomeres calcandos seu duelli |(1220? s. XIII ex.) ib. 411|; terminus datus Cunrado de R. ex parte Iohannis ad ius a-e |(1316) RelTab I 16|; prius citatus super a-am mittebatur, quod iam abolitum est |OrdoIud 239|; (prohibitum est) iudicium a-e frigide vel calide |UK XIV E 26 f.154r|; saepe

c medic.: liquor hydropicus, hydrops (cf. ThLL II 363,22) – tekutina při vodnatelnosti, vodnatelnost, vboh. vodné tele: contra vitulum a-e et contra omnem dolorem interiorem |CapPr P 1518 f.192r|; calx viva...valet ad purgandum a-am ydropicorum |UK XI F 10 f.4v in mg.|

4 meton.: puteus – studně: emit a fratre suo pratum et a-am |(1461) LibIudIgl III f.283ra|

5 fluvius (c. nom. propr., cf. ThLL II 351,51) – řeka (s názvem): amnes...a maiori a-a, que dicitur Labe, recepti |CosmChron 6|; a-a fluens Sazava fuit...congelata |VitaeProc 117|; duo molendina iuxta a-am Strobnitz |(1262) DocAltov I 19|; littera de theolonio a-e Multavie |(1366) TopTgApp 27b|; in antiqua civitate ultra a-am Iglaviam |(1441) LibIudIgl IV f.104vb|; cum duobus pratis prope a-am Morawam |(1462) LibVasCrems VI f.11r|; saepiss.

6 rivus – potok: finibus littoris, qui a-am seu rivulum huiusmodi tangunt, exclusis |(1409) DocAulReg 218|

7 sucus vel decoctum herbarum et fructuum – šťáva nebo odvar z rostlin a plodů: a-a feniculi vel raphani vel sambuci |UK XIII C 17 f.193v|; provocetur sudor bibendo tyriacam...cum a-a rute |AlbicMin 122|; simplices (medicine)...urtica, a-a caulium, zinziber |UK VI C 2 f.260rb|; encatisma est sessio in a-a herbarum decoctarum |UK VIII E 9 f.211v|; vinum sit mixtum cum a-a endivie, id est distel wasser, vel a-a acetosa, id est ampher wasser, vel a-a ordei, id est gerssten wasser |KNM IV E 5 f.144r|; recipe piretri, salvie, diptani ana dragmas duas...cum vino, si non fuerit febricitans, si autem fuerit febricitans, cum a-a ptisana vel cum alia a-a decocta |CapPr P 1252 f.49va|; saepiss.

8 serum – syrovátka: si urina fuerit alba sicut a-a casei |KNM XI D 28 f.58r|; a-a casei sive serum caprinum melior est sumpta ex lacte iuvenum caprum (!) |UK VIII E 9 f.77v|; a-a lactis sive serum competit medicinalibus |ib. f.85v|; a-a lactis, ...serum...kese wazzer, wolken, wadke |UK VIII H 34 f.96vb|; al.

9 sucus carnium vel salsamentum – šťáva z masa nebo lák: non tamen eundem panem a-a allecum vel salsarum carnium saliendo |(1387) RegTreb 127|; recipe a-am expressam de carnibus cancrorum |KNM XII E 20 f.58r|

10 alchym.:

a aqua vitae vinum crematum et destillatum – pálené a destilované víno, lihovina: a-a vite simplex fit de vino forti per viam distillacionis in alembico |UK XIII C 17 f.207v|; recipe a-am vite, id est vinum crematum |UK I G 23 f.159r|; a-a vite, id est vinum ardens, dicitur ideo a-a vite quod conservat calorem naturalem et vitam |UK V E 24 f.136v|; ponuntur in a-a vite, que dicitur a-a ardens, herbe |CapPr P 1355 f.165v|; a-a vite...simplex est, que sine alicuius rei admixtione simpliciter de vino elicitur et dicitur anima vini |CapPr P 1367 f.1v|; a-a vite, a-a combusta, a-a vini, a-a meri gebrant weyn |UK VIII H 34 f.96vb|; saepiss.

b liquor e metallis aut ex alia materia paratus – roztok připravený z kovů nebo z jiné látky: a-am puerorum paravi sicut a-am dulcem...: recepi cineres clavellatos et terebam et inbibebam cum urina puerorum |UK X H 6 f.120r|; a-am sulphuris nominamus, quam eciam ad rubeas tincturas aptamus |UK IX E 9 f.11rb|; dissolvere lapidem nostrum...in a-am mercurialem |UK IX E 9 f.48rb|; figuntur eciam spiritus alio modo, scilicet cum a-is metallorum |CapPr P 1370 f.19rb|; appone a-am aluminis mixtam cum a-a salis communis |ib. f.22va|; saepiss.

c liquor rodens – žíravina: sal cum aceto vini et alumine simul cocta, hoc vocatur lac virginis et est a-a corrosiva corrodens mortuam carnem in vulneribus |CodVodn f.115r|; al.

11 aqua specialis ab opificibus usitata – zvláštní voda používaná řemeslníky: recipe a-am fabrorum, pintam unam |UK I G 23 f.155r|; quitantibus pro a-a saponistarum II gr. |(1488) RegRatGur f.102v|; ab a-is braxature XX gr. |(1491) ib. f.133r|, cf. wod wod warnych |ib. f.254r|; ad fluxum lacrimarum...summe a-am monetariorum vel argentar‹io›rum |CapPr P 1363 f.45v|

12 urina (cf. ThLL II 363,43) – moč: accipiat urinale cum sua propria a-a |UK XI E 9 f.184r|

13 nom. propr. locorum – vlastní jméno místní:

a Alba Aqua (Albaaqua, Albeaqua) oppidum in Bohemia – město v Čechách, Bělá pod Bezdězem (cf. Profous I 44a): conversum fratrem ordinis heremitarum monasterii Albe a-e |(1345) FontCl 30|; ad ecclesiam in Albaaqua |(1358) LibConf I/1 79|; datum in Alba a-a |(1420) CodIurMun III 12|; in civitate Albeaqua |DocBelHus I 221|; al.

b Antiqua aqua villa in Bohemia – Stará voda, ves u Chlumce nad Cidlinou (cf. Profous IV 590a): Antiqua a-a |RegDecPap 93|

c Bona Aqua villa in Bohemia – ves v Čechách, Dobrá Voda (cf. Profous IV 586a): Ulricus de Bona A-a |(1316) DocAltov II 328|; in Bona A-a |(1374) ib. I 157|

d Libconis Aqua villa in Bohemia – ves v Čechách, Libkova Voda (cf. Profous IV 589b): Hinconis de Libconis A-a |(1355) LibConf I/1 56|; ad ecclesiam in Libconis A-a |(1359) ib. 87|

e Ruffa Aqua villa in Moravia – ves na Moravě, Červená Voda (cf. OSN XXVI 849b): in decanatu Lanscronensi...Ruffa a-a |(1349) RegDipl V 381|; Crux, plebanus in Ruffa a-a |(1365) LibConf I/2 71|; al.

f pl.: Aquae α urbs in Germania, Aquisgranum, germ. Aachen – Cáchy: Iohannis de A-is |VisitArchid f.14r|; unum stamen de A-is rubeum |(1383) ArchPr 988 f.2v|; Theodricus de A-is |(1400) ib. f.10v|; saepe β oppidum in Bohemia – Teplice v Čechách (cf. Profous IV 327a): ad A-as calidas in honore sancti Iohannis Baptiste regalis monasterii constructio |VincAnn 408|.