Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORIS

FORIS DECANUS, Dignitas ecclesiastica, forte Decanus ruralis, Doyen rural. Charta S. Illidii Claromont. ann. 1215: In crastinum S. Luciae Missa et annua Domini Petri de Crotis quondam Canonici et Foris-decani minoris hujus Ecclesiae. Vide, Decanus.

Forisdecanatus, Dignitas Forisdecani in quibusdam ecclesiis et monasteriis; is forsan designatur, ad quem jurisdictio in ecclesias foraneas a principali dependentes pertinebat: de Decano rurali minus apte expositum est supra. Bulla Clem. VI. PP. ann. 1342. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. col. 148: Propter plurimos in ipsa ecclesia personatus et officia obtinentes, videlicet abbatem, praepositum, decanum, qui dignitates Forisdecanatum, etc. Supplicastis ut de praedictis dignitatibus, personatibus et officiis, abbatiam, Forisdecanatum et praecentoriam, etc. Stat. Clem. IV. PP. pro eccl. Anic. ann. 1267. apud Marten. tom. 2. Anecd. col. 480: Forisdecanus major centum solidos: minor vero Forisdecanus quinquaginta solidos, etc. Forisdecani meminit praeterea Charta Petri abb. Gellon. ex Tabul. ejusd. monast.