Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORIS

FORIS,² Dominium, jus; Foro, eadem notione, Academ. Hispan. Proces. ann. 1351. MS. sub Petro III. reg. Aragon.: Nequeant... concedere aliquod guidaticum, supersedimentum, elongamentum, aut subscriptae contumaciae remissionem, vel dilationem praesentis judicii,..... aut alia quaecumque, quae in proficium, beneplacitum aut Forem aliquem dictarum personarum, vel alicujus seu aliquorum ex ipsis, possent cedere quovis modo, directe vel etiam indirecte.