Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORMA

FORMA,¹⁴ Longioris sedilis portatilis species, nostris etiamnum Forme appellata a formis monasticis ita dicta. Necrol. Ecclesiae Carnotensis: Legavit etiam in omnibus domibus Episcopalibus Formas, mensas, et hujusmodi utensilia ad usus Episcopatus. Chartular. Compendiense: Haec sunt nomina utensilia de Ruminiaco... duo cifi madelini cum pedibus argenteis, tres tabulae ad comedendum, septem Formae ad sedendum. Litterae Johannis Franc. Reg. ann. 1355. tom. 3. Ordinat. pag. 58: Nos Maistres d'Ostel pour nous pourront hors bonnes villes, faire prendre par la justice des lieus, Fourmes, tables, trestiaux, etc.

Formella, Scamnum. Instrum ann. 1405. apud Rymer. tom. 8. pag. 384: Quatuor veteres tabulas, pro camera et aula, cum septem longis Formellis et quatuor curtis Formellis.

Nostris, Formete et Fourmette. Lit. remiss. ann. 1380. in Reg. 118. Chartoph. reg. ch. 136: Icellui Hartel pour aidier à defendre ledit Thorel, qui l'avoit aidié à defendre, print une Fourmette, et leur geta. Aliae ann. 1383. in Reg. 124. ch. 118: Icellui Raoulin embrassa ledit Simonnet, et le getta à terre entre une Formete et un lit.