Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORMA

FORMA,³ Exemplum quod imitandum proponitur. Statuta Canonicorum Regular. S. August. apud Raimundum Duellium lib. 1. Miscellan. pag. 88:   Dicto, benedicite, fantur Spiritualia de norma, mox quoque Forma. Vetus Interpres Petri 1. Epist. 5. 3: Neque ut dominantes in cleris, sed Forma facti gregis ex animo. Graece τύποι γινόμενοι τοῦ ποιμνίου, et juxta Versionem Syriacam: Ut sitis illis similitudo pulchra, exemplar bonum.