Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORMA

FORMA,⁴ Nummus formatus, id est, figura seu Principis charactere donatus: nam formari moneta dicitur apud Lampridium et in leg. 3. Cod. Th. de falsa monet. (9, 21.) et leg. 1. de Expens. Ludor. (15, 9.) Lex 6. Cod. Th. de Indulg. Crimin. (9, 38.) de monetam adulterante: Qui sacri oris imitator, et divinorum vultuum adpetitor, venerabiles Formas sacrilegio eruditus impressit. Diversa Formae mensura in solidis, in quibus scilicet Imperatoris forma seu imago majore habitu faciei extenditur: aut quae angustiore expressione concluditur, in leg. 1. eod. Cod. Si quis solidi circulum, etc. (9, 22.) Lampridius in Alexandro Severo: Formas binarias et ternarias et quaternarias... quas Heliogabalus invenerat, resolvi praecepit, neque in usu cujusquam versari. Quintilianus lib. 1. cap. 10: Utendum plane sermone, ut numo, qui publica Forma est. Apud Isidorum lib. 16. cap. 17. metalla dicuntur ad omnem Formam posse deduci. Charta Caroli Johan. Franc. Reg. primogen. ann. 1356. tom. 3. Ordinat. pag. 106: Ita et sub tali forma quod dominus noster rex in qualibet marcha argenti, solum lucretur et habeat pro Forma et factura, decem solidos Turonenses vel minus et non ultra.