Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORMA

FORMA,⁶ Habitus, ornatus. Chronicon Siciliae ad ann. 1322. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 89: Forma militaris apparatus est cum spalleriis de cindato et manto de cindato. Item ense munito de argento valoris unciarum duarum vel trium ad plus. Item sella fraeno et calcaribus deauratis precii unciarum duarum ad plus, et cum pari uno vestimentorum cujuscumque coloris praeter quam de scarlato et sine infoderatura vayrorum.