Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORMA

FORMA,⁸ Tabula aerea, quae agrorum fines ac centuriationes continebat. Hygenus: Si qua compascua aut silvae fundis concessae fuerint, quo jure data sint, Formis inseremus, i. tabulis aereis. Ita ille non semel. Fragmentum Legis Agrariae a Sigonio et Grutero editum: Dedit, adsignavit, reliquit, inve Formas, tabulasque retulit, etc. Hinc Forma, pro limite; Formare, pro, limitibus dividere. Siculus: Agrorum, qui ex vicinis populis sumpti sunt, propriae factae sunt Formae. Aggenus: Formae antiquae fundorum. Bulla Honorii III. PP. ann. 3: Totum tenimentum, quod insistit extra Formam, et habet suas fines, tom. 1. Italiae sacrae pag. 822. Vide leg. 8. D. ad Leg. Jul. peculat. (48, 13.)