Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORMA

FORMA,⁹ Τύπος, vel Epistola, littera formata, cui impressa est forma, seu imago scribentis, in sigillo scilicet. Unde θεῖοι τύποι, sacrae Formae, quae Sacrae nude postmodum appellatae. Ulpianus: Et repeto, ante Formam a divo Marco datam, divum Pium rescripsisse. Capitolinus in Antonio: Neque de Provinciis, neque ullis actibus quicquam constituit, nisi quod prius ad amicos retulit; atque ex eorum sententia Formas composuit. Oraculi nostri Forma, in leg. 1. Cod. Th. de rei vindicat. (2, 23.) Edictum Constantini et Licinii pro Christianis apud Lactantium lib. de Mortib. Persecut. num. 48: Ut autem hujus sanctionis benevolentiae nostrae Forma ad omnium possit pervenire notitiam, etc. Lucifer Calaritanus lib. 2. pro S. Athanasio pag. 102: Si damnassemus innocentem, qui dedissemus Formam ad sanguinem fundendum justorum, etc. Liberatus Diacon. cap. 11: Et data Forma de aliquibus causis eorum, libellos obtulit Eusebius Flaviano et omni consilio. S. Cyrillus ex versione Facundi Hermianensis lib. 3. cap. 6: Hoc autem et nunc, sicuti vestrae literae monstrant, ad Regiam urbem pergentes movent, si quomodo praevaleant persuadere concursu aliquorum, ut per Imperatoriam Formam anathemati subdantur illa, quae ab eis proferuntur, cum accusatione volentium ea defendere. Vide eumdem Facundum lib. 5. cap. 3. pag. 194. lib. 6. cap. 1. pag. 225. Collationem Legis Mosaicae pag. 54. etc.

Formella Nicaeni Tractatus, seu Concilii, in Fragmentis S. Hilarii pag. 1. τύπος.

Forma Epistolarum, Tenor, series Epistolarum. Idem Facundus Hermianensis lib. 2. cap. 2: Et cum Johannes Antiochenus, et caeteri Orientales Episcopi, Mopsuestenum Theodorum praeconiis in eisdem epistolis, quarum Formam se attendisse in suis diffinitionibus Calchedonensis Synodus fatetur, tamquam Apostolicam declarantem doctrinam, ut epistolam B. Leonis acciperet, etc. Infra: Si haeresis crimen est laudasse Theodorum, in illis epistolis praedicatum, quarum se Formam attendisse in suis decretis... praedicta Synodus confitetur, etc. Lupoldus de Babenberg de jure regni et Imperii Romani cap. 8: Ex Formis aliquarum literarum, in quibus continebantur decreta electionum quondam Rudolphi, Adolphi, et Alberti Regum Romanorum, quas Formas recolo me vidisse, apparet potius contrarium.

Formula, Idem quod, Forma, Epistola, Ammianus lib. 14: Ut Formula missa lethali... occideretur.