Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORS

FORS, vox Gallica quae suo vulgari sensu, nempe pro Extra, praeter, nunc Hormis, excepté, occurrit in Charta ann. 1105. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 367: Quod in supradicta guirpitione et donatione non possimus aliquid dare, nec vendere, nec impignorare ad ullum hominem vel feminam,... Fors ad te Guillermum Alfaricum.