Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORTIS

FORTIS Domus, id est, munita, Gall. Forteresse. Charta Ludov. de Villariis Archiep. Lugdun. ann. 1305. Hist. Delph. tom. 1. pag. 21: Creat et ordinat illustres viros dominum Joannem Dalphini Comitem Vapincensem et dominum Guidonem ejus fratrem, et quemlibet eorum in solidum, custodes et garderios Domus Fortis de Bechevelleyn... quod per se vel familiares suos quoscumque percipiant et teneant, ut garderii et custodes ejusdem, Domum Fortem cum omnibus ejus mandamento, territorio, seigneuria, jurisdictione, etc.

Nostris etiam Maison-forte, Castrum Fossis vallatum cum dominio.

Fortem se Facere, Vadem sese praestare, Spondere, Gall. Se faire Fort de, etc. Chartular. Eduense ann. 1390: Dictae partes transegerunt et conventus habuerunt ad invicem super et de praemissis pro vitandis dissentionibus et litigiis in hunc modum; videlicet dictus Prior pro se manucapere et se Fortem Facere pro dicto Conventu suo, etc. Vide supra in Facere 16.

Fortis Moneta. Vide Moneta.

Fortis Nivernensis, Monetae species. Reg. Cam. Comput. in Bibl. reg. asservatum sign. 8406. fol. 147. r°: Fors de Nevers de Philippe sont à xj. den. ob. d'argent le roy. Vide in Moneta.

Fortis Potio, quae inebriare potest, ut est apud Eigilem in Vita S. Sturmii Abbatis Fuldensis, quomodo dicimus Vin fort. Vide Cerevisia.