Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORUM

FORUM, Nundinae, feriae, Foires. Charta Lotharii Imperatoris, filii Ludovici Pii, in Tabulario Ecclesiae Viennensis fol. 4: Quia Agilmarus venerabilis Archiepiscopus ad nostram accedens Majestatem, retulit, quod in pago Lugdunensi, in villa scilicet, quae vocatur Pavasianis, super proprium suum, quoddam Forum, publicumque construere et convocare vellet mercatum, deprecans, ut ei illud concederemus, quod inde ad jus publicum exigi poterat. Henricus Aquilonipolensis de Lubeccanae Urbis primordiis lib. 1. cap. 5: Bis Forum in hebdomada statuit generale, etc. Leges Burgorum Scoticor. cap. 40: Mercator sive institor, qui habet stallum coopertum in die Fori, vel botham in Foro die Fori, dabit obolum pro consuetudine et custuma sua. Adde Statuta secunda Roberti I. Regis Scotiae cap. 32. Charta Alan. Episcopi Autissiodorensis: Justitita Episcopi est; Forum et theloneum Episcopi est, quidquid de Foro exit, et justitia de omnibus hominibus, qui venerunt, infractura castri, et rapina, et incendium, Episcopi est. Thwroczius in Bela I. Rege Hungar. cap. 45: Iste enim omnia Fora die Sabbati constituit, pro vendendo et emendo. Etiam usurpant Consuetudines villae de Regula apud Labbeum tom. 2. Bibl. pag. 744. Innocentius III. PP. lib. 13. Epist. 95. etc. Vide, Mercatura.

Forum, pro pretio rerum venalium, quo scilicet in foris seu nundinis distrahi solent, le Prix du marché: in Statutis Gildae Scoticae cap. 22. § 2. in Itinere Camerarii Scot. cap. 7. § 3. et in Statutis Davidis II. Regis Scotiae cap. 36. § 1. Litterae Philippi III. Reg. Franc. tom. 3. Ordinat. pag. 61: Cum omnibus emolumentis inde provenientibus, nec non Foris et pretiis carnium, galinarum et aliarum rerum venalium. Ordinat. Caroli Johannis reg. Franc. primogeniti ann. 1356. ibid. pag. 108: Quod victualia eis vendantur et tradantur ad rationabilem Forum juxta temporis qualitatem. Statutum ann. 1320. tom. 2. pag. 579: Sis vingts harens au Feur ou l'en le vent. Prix et Fueur, in Consuetud. Pontivensi art. 84. Vide Foragium, Forus 1. Afforagium.

Hinc Fuer, Pretium seu forum iis indicere, in Charta Joan. Attrebat. comit. Augi pro commun. S. Valer. ann. 1376. ex Tabul. S. Vulfr. Abbavil.: Item le maire et les eschevins pourront Fuer en la ville au pain, au vin, à chairs et à autres denrées par l'assentement de nostre bailly, et non autrement.

Forum Bonum, Vile pretium, Gall. Bon marché. Vita B. Coletae, Martii tom. 1. pag. 567: Gloriosis Martyribus, qui in regno Dei possident gloriam immensam, contulit altissimus gratiam et Bonum Forum; nam brevissimo tempore tosti..... ad coelos migraverunt. Menoti Sermones fol. 115. v°.: Elle n'en aura pas si bon marché: Non habebit tam Bonum Forum. Et fol. 168: O pauperes mundani, qui pro lucrando denario seu liardo venditis animas vestras diabolo. Las ! Deus non habuit tam Bonum Forum; quia plus constitit ei.

Forum Habere, Facere, Pacisci, de pretio convenire, Gall. Faire marché, convenir du prix. Consuetud. Brageriac. art. 124: Si quis vina sua in domo seu penu alicujus burgensis posuerit, Foro aliquo inter dominum dicti vini et dominum dictae domus non habito neque facto, dominus dicti vini dabit et solvet pro salario cujuslibet tonelli vini, quatuor solidos, et duos solidos si sit pipa.

Forum, Merces ipsa, quae in foro et nundinis venum exponitur. Radevicus lib. 3. cap. 26: Si mercator Teutonicus civitatem intraverit, et emerit mercatum, et portaverit ad exercitum, et carius vendiderit in exercitu, Camerarius auferet ei omne Forum suum, et verberabit eum, etc.

Forum, f. Decima pretii rerum quae in foro distrahuntur, vel mercium ipsarum quae venum exponuntur in foro et nundinis. Charta Boleslai Ducis Bohemiae pro Monasterio Breunoviensi ann. 993. apud Ludewig. tom. 6. pag. 49: Et in civitate quoque Pragensi donamus decimum Forum, et decimum denarium de judicio, decimum hominem captivum, et triginta animatores eorumque posteritatem.

Forum, seu Villa Forensis, quae jus nundinarum habet. Speculum Saxonicum lib. 3. art. 66. § 2: Non liceat castrum, Foram, seu villam Forensem, nisi unum milliare ab alia distet, construere.

Forum Eadem notione, et pro facultate manendi in urbe. Charta Odonis Ducis Burgundiae ann. 1206. apud Perardum pag. 299: Alienigena quisquam, si in villa manere veniat, nulli domino, donec ipse voluerit, compellitur famulari: et si forefactum incurrat aliquod, amborum tenetur exequi justitiam Dominorum, donec alicui Domino se commendet, nec eidem liberum villae Forum conceditur, donec per annum et diem in ea fecerit mansionem; et si tunc demum Forum velit requirere, et annalia villae ritus executus fuerit, sibi villae Forum conceditur, in hunc modum, quod Praeposito sextarium vini, et Majori sextarium, et duobus villae vantariis pro rei laudatione et concessione 2. denarios tenetur exhibere, etc.