Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORUM

FORUM,² pro Commeatu, seu cibariis ad alimoniam exercitus, aut plurium, vel etiam privati alicujus. Chronicon Reicherspergense pag. 263: Addidit, si Imperator obsides mitteret, transitum sibi per brachium S. Georgii et Forum concederet. Alibi: Hilari vultu eos excipientes, Forum pro posse suo exercitui ministraverunt. Odo de Diogilo lib. 1. pag. 13: Alemannorum et Hungarorum etiam Reges de Foro et transitu requisivit. Lib. 2. pag. 21: Quidam ex parte Regis de securitate sui regni juraverunt, et ipsi Forum idoneum, concambium competens... sacramento simili firmaverunt. Ex mox: In hac (terra) pro voto nobis fuerunt Forum et concambium. Gesta Ludovici VII. Reg. Franc. cap. 14: Non est ibi carum Forum rerum venalium, quia satis de bladis et vinis et rebus aliis necessariis per mare navigio advehunt mercatores. Monachus Florentinus de Expugn. Acconensi: Ergo postquam inclytus Princeps Romanorum, Intravit monarchiam Regis Ungarorum, Ubertatem omnium dat Rex atque Forum. Chron. Sicardi Episc. apud Murator. tom. 7. col. 610: Dedit itaque Soldanus obsides, dedit et Forum et victualia equorum. Radulphus de Gestis Frider. I. Imperat.: Postea inierunt pactum, et dederunt eis bonum Forum, sed porrigebant cum funibus in canistris et paneariis. Vide Fodrum.] Adde Tagenonem Pataviensem, et alios. MS.: De tout le lor rien ne demande, Fors le Marchié de la viande. Hinc facere bonum Forum, nostris Faire bon Marché, apud Mich. Scotum lib. 4. Mensae Philos. cap. 16.