Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORUS

FORUS, Idem quod Forum, Nundinae, Mercatum. Jo. de Janua: Forus etiam est, ubi res venduntur. Gloss. Gr. Lat.: Ἀγορά, ἡ τῶν ὠνίων. Ἀγορά, ὁ φόρος, hic Forus. Vide Glossar. med. Graecit. col. 1690. Litterae Petri Duc. Borbon. ann. 1345. tom. 3. Ordinat. Reg. pag. 155: Dictis spuriis sive bastardis legitimaciones, necnon consulatus de novo, nundinas Forosque, furchas, habentibus omnimodam jurisdictionem concedendo, etc. Vide Forus 3.

Forus, Pretium mercis, rei, quae venum exponitur. Concil. Suessionense ann. 744. cap. 6: Ut per omnes civitates legitimus Forus et mensura fiat, secundum abundantiam temporis. Charta Libertatum oppidi S. Palladii in Biturigib. ann. 1279: Non poterimus ponere vinum dicti banni ad carius Forum, quam fuerit carius vinum, quod venerit in vineis dictae villae illo anno, etc. Hinc nostris Formula: Faire bon marché. Lex Vervini ann. 1233. art. 32: In villa, cum mihi placitum fuerit, Forum statuam, i. pretium.