Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FORUS

FORUS,³ Isid. 15. 6: Locus ubi uva calcatur, dictus quod ibi feriatur uva, vel propter quod ibi teratur pedibus; unde et Calcatorium dicitur. Sed hoc nomen multa significat. Prima species Fori, Locus est in civitate ad exercendas nundinas relictus. Secunda, ubi Magistratus judicare solet. Tertia quam supra diximus, quam Calcatorium nominamus. Quarta, Spatia plana in navibus, de quibus Virgilius Laxatque Foros. Lacus dictus, quod ibi decurrit frugum liquor. Haec etiam fere Johannes de Janua. Gloss. Lat. Gall. Sangerm.: Forus signifie plusieurs choses. Forus, Pertuis. Forus, Marchés. Forus, Lieux ou l'en foule la vendange. Forus, Lieux ou l'en traite les causes.

Forus, Area. Reinard. Vulp. lib. 1. vers. 1069: Sic ego triticeis paleas extundere granis   Audieram in patulo tribula mille foro.