Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRACTA

FRACTA, Destructio. Canonizatio S. Ubaldi in Actis SS. Maii tom. 3. pag. 639. ex Dipl. Henrici Imp. ann. 1191: Cives Eugubinos ab annuo imperiali absolventes, omnes offensas, quas contra nos vel nostros commisere nuncios, eis sincere dimittimus, et nominatam Fractam arcis Eugubini montis, etc. Marginales notae ad Codicem Vitae S. Ubaldi habent: Sed cum arces duae in summitate montis, quae pro Imperatore tenebantur, a quibusdam Eugubinis Fractae fuissent, etc.