Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRACTA

FRACTA,² Sepes, Ital. Fratta; quod ex dejectis seu fractis arborum ramis fiat, sic appellari videtur. Charta ann. 1189. tom. 1. Hist. Cassin. pag. 208. col. 1: Fecerunt Fractas ad capiendum sylvestria animalia, non reddentes dicto monasterio quarterium, sicut mos est... Abbas dicebat et affirmabat quod in silvis dicti monasterii aliquis dominus Civitae novae aliquo tempore, sine voluntate ejusdem monasterii, Fractas et mandras non fecit. Vide infra Freta 3.