Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRAGILITAS

FRAGILITAS, Nocturna dormientis pollutio. Bernardi Monachi Ordo Cluniac. part. 1. cap. 18: Si tale quid ei contigit in nocte, quod nos verecunde Fragilitatem appellamus, ante confessionem septem Psalmos poenitentiales dicit, vel si Psalmos nescit, Orationem Dominicam septies: et postquam fuit confessus, quod si jusserit Sacerdos, eo die non Textum Evangelii osculatur, nec ad Pacem venit, nec ad offerendam.

Stat. ord. Cartus. in Append. tom. 6. Annal. Bened. pag. 691. col. 2. art. 18: Prior non cesset ab officio in festo Reliquiarum ecclesiae inferioris propter Fragilitatem, sicut nec in festo dedicationis ejusdem.