Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRANCI

FRANCI,³ Sic appellabantur ii qui magnos dies seu assisias publicas et generales Parium Franciae tenebant. Ita D. De Lauriere in notis ad Edictum Philippi VI. ann. 1344. tom. 2. Ordinat. Regum Franc. pag. 214. ubi illud e veteri Parlamenti stylo part. 1. cap. 23. § 1. refert: Ubi quis appellavit ab hominibus alicujus Paris, qui super se habent homines Judicantes in curia dicta Paris, qui dicuntur Franci.