Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRANCIA

FRANCIA, Gallia, a Francis, qui eam invaserunt, et Romanis abstulerunt, dicta. Primus autem hac appellatione Galliam donasse dicitur Gregorius M. lib. 4. Epist. 31. ad Mauricium Imp. et lib. 6. Epist. 33. quam prioribus eorum sedibus tribuit prae caeteris Nummus Constantini Imperatoris, quem alibi proferimus, in cujus aversa parte Francia legitur.

Longe ante Gregorium M. Galliam nomine Franciae designavit Eumenius in Panegyrico Constantino filio Constantii dicto: Quid loquar rursus intimas Franciae nationes non jam ab his locis, quae olim Romani invaserant, sed a propriis ex origine suis sedibus, atque ab ultimis Barbariae litoribus avulsas, ut in desertis Galliae regionibus collocatae, etiam pacem Romani imperii cultu juvarent, et arma dilectu ? Infra: Affecisti poena temeritatis Reges ipsos Franciae, qui per absentiam patris tui pacem violaverant.

At posterioribus saeculis, et potissimum sub prima et secunda Regum nostrorum stirpe, cum Francorum Imperium et dominatio in exteras regiones, atque adeo longinquas sese protendisset, Franciae nomine intellectae eae omnes, quae Francis parebant, aut paruerant. Id vero ab eo manavit, quod Reges harum provinciarum a Francis orti, et a Francia digressi, sese indidem Francorum, non autem regionum, quibus imperabant, Reges inscriberent, uti observatum ab Ottone Frising. lib. 6. cap. 17. et Sirmondo ad Capit. Caroli C. tit. 1.

In primis vero Germania hacce appellatione innotuit, quod ea provincia diu Francis nostris paruerit, ut constat ex Eginhardo ann. 820. 823. Hermanno Contracto ann. 838. et aliis Rerum Francicarum Scriptoribus: unde etiamnum Franconiae nomen inditum. Lexicon MS. Gr. Reg. Cod. 2062: Γερμανιϰός, ὁ Φράγϰος. Vetus Scholiastes Juvenal. Stat. 4. de Cattis: Gentes Germanorum sive Francorum. Et S. Hieronymus in Vita S. Hilarionis: Inter Saxones quippe et Alemannos gens ejus non tam lata quam valida, apud Historicos Germania, nunc vero Francia vocatur.

Cum igitur tam late sese diffudisset Francorum nomen et virtus bellica, et in exteras ac remotas Europae regiones sese propagasset eorum Imperium, inde factum, ut Graeci non modo, sed et Saraceni, Arabes, et Abyssini Europaeanos populos Francorum nomine donarint. Monachus Sangall. lib. 1. de Carolo M. cap. 11: In illo tempore propter excellentiam Caroli, Galli et Aquitani, Edui et Hispani, Alamanni et Bajoarii, non parum insignitos se gloriabantur, si vel nomine Francorum servorum censeri mererentur. Georg. Monachus S. Sabae apud Eulogium lib. 2. Memorial. cap. 10: Coepi cogitationibus variis aestuare, ut aut proprium solum reviserem, aut regna Christianorum, id est, Franciam peterem. Luithprandus in Legat.: Residentibus nobis ad mensam,...... ex Francis, quo nomine tam Latinos, quam Teutones comprehendit, ludum habuit. Id potissimum observatum a Guiberto in Hist. Hieros. lib. 2. cap. 1. Conrado Usperg. in Henrico IV. Vincentio Belvacensi lib. 30. cap. 87. lib. 31. cap. 146. Abulfeda pag. 4. Josepho Barbaro in Itinerario in Persiam pag. 465. Belono lib. 2. Observ. cap. 8. 85. Damiano a Goes tom. 2. Hist. Hisp. Gabriele Sionita ad Geograph. Nub. Clim. 4. part. 1. Abrahamo Echellensi in Hist. Arabum cap. 5. etc.

Francia Antiqua, Franconia, vetus Francorum sedes, quam Francorum Regionem vocat Hieronymus in Chron. ann. 377. Franciam supradictus Constantini M. Nummus. Ita porro appellatur ab eodem Hieronymo in Vita Hilarionis, et a Monacho Sangallensi lib. 1. cap. 25. et lib. 2. cap. 16.

Errat Cangius, si fides Schiltero; neque enim Franconia, inquit, Francia Antiqua usquam appellata est. Cangio praeivit Erasmus ad Epistolam S. Hieron. 51. qua in re et ipse quoque falsus est. Monet iterum Schilterus Franconiam non Germaniam ipsam esse, sed partem Franciae Orientalis transrhenanae, cujus fines indicat Chron. magn. Belg.: Franconia pars Alemanniae intra Rhenum et Danubium in qua Bamberg. Interdum Francia nude dicitur. Eckeardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 1: Nondum Suevia in Ducatum erat redacta, sed fisco regio peculiariter parebat, sicut hodie et Francia. Procurabant ambas Camerae, quos sic vocabant nuncii: Franciam ad Alpes tum Werinhere. Regnum Francorum pro Germanorum, in chart. Wernher. Argentin. Episc. ann. 1004. in Alsat. Diplom. tom. 1. pag. 147: Pro statu regni Francorum et domini mei Heinrici dilectione, etc. Ita Reges Francorum, i. e. Germanorum, in chart. ann. 959. ibid. pag. 113.

Francia Gallicana, in Chron. Laurisham. pag. 69.

Francia Interior, Gallia ipsa, ad discrimen ulterioris, seu Germanicae. S. Eulogius Archiep. Toletan. in Epist. ad Willesindum Pampilon. Episc.: Quos vulgi opinio negotiatorum cohortibus interesse nuper ab ulterioris Franciae gremio ibidem descendentibus jactitabat. Deinde urbi appropinquans negotiantes quidem reperi, peregrinos autem meos eorum relatione apud Moguntiam nobilissimam Bajoariae civitatem exulasse cognovi. Et verum fuisse hoc negotiatorum nuncium regredientibus...... ab Interiori Francia fratribus nostris didicimus.

Francia Latina, Gallia ipsa, Wipponi de Bello Saxon. pag. 112. Vetus Chronicon apud Lambecium lib. 2. Commentar. de Biblioth. Caesarea pag. 394: Hic divisio acta inter Theutones Francos, et Latinos Francos.

Francia Magna, Μεγάλη Φραγϰία, Germania, apud Constantinum de Adm. Imp. cap. 26. 29.

Francia Media, quae inter Austriam et Neustriam interjacet, in Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 57.

Francia Nova, Neustria, quae distinguitur ab Austria. Albericus: Successit ei in regno filius ejus Clodoveus in Neustria, id est, Nova Francia, per annos 17. vivente adhuc Sigeberto in Austria. In veteri Notitia praefixa tom. 1. Hist. Franc.: Senonensium Archiepiscopus, Franciae Novae Archiepiscopus nominatur. Vetus Notitia apud Dominicum: Civitas Parisius, civitas Aurelianis, ubi deficit Nova Francia.

Francia Occidentalis, Gallia, Francia proprie dicta, et quidem ϰατ΄ ἐξοχὴν, etiam ante Sigebertum ann. 844. Occurrit apud Ottonem Frising. lib. 5. cap. 35. lib. 6. cap. 17. Albert. Aq. lib. 8. cap. 6. Asserum de AElfridi rebus gest. ann. 884. 886. Pactum Bonnense inter Carolum Simplicem Franciae, et Henricum Aucupem Germaniae Reges ann. 921. apud Aubert. Miraeum tom. 1. pag. 37: Anno vero regni Domini et gloriosissimi Regis Francorum Occidentalium Caroli 29. redintegrante 24........ anno quoque regni Domini et magnificentissimi Regis Francorum Orientalium Henrici 3.

Francia Orientalis, dicta Germania, ad discrimen Franciae Occidentalis, seu Galliae. Annales Francor. Metenses ann. 688: Pipinus Orientalium Francorum, quos illi propria lingua Osterlandos vocant, suscepit principatum. Ubi Osterland idem valet ac Austrasia, seu Austria, de qua voce supra egimus. Unde passim legere est, Reges et Imperatores Germanicos sese subinde Francorum Reges aut Imperatores inscripsisse, licet non essent de stirpe Regum Francicorum orti. Vide Ditmarum lib. 6. pag. 60. Harigerum Abbat. in Vita sancti Landoaldi n. 12. Vitam B. Mathildis Reginae 2. Crantzium in Metrop. lib. 4. cap. 13. etc.

Qui fuerint Franciae Orientalis limites discimus ex Gothofredo Viterb. ad ann. 881: Arnulphus totam Franciam Orientalem, quae hodie Teutonicum regnum vocatur, id est, Bavariam, Sueviam, Saxoniam, Thuringiam, Frisiam et Lotharingiam rexit: Occidentalem vero Franciam Odo tenuit. Wippo in Vita Conradi Imper. pag. 430: E Saxonia Boiariam et Orientalem Franciam pertransiens, ad Alemanniam pervenit.

Francia Orientalis, Gallia ipsa, respectu Angliae, apud Asserum de AElfredi rebus gest. ann. 880.

Chron. Mediol. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. aevi col. 1021: Sciendum est quod ultra montes fuit duplex Francia. Una dicitur Francia Orientalis, ubi est Magancia caput regni, unde et dicitur Francia Maganciae. Et hinc natus est Carolus Magnus cum tota sua posteritate. Alia dicitur Francia Occidentalis, ubi est Parisius, quae quondam dicta fuit Provincia Gaudiana, et postea dicta est Francigena, a Franchis superata. An a Gaudus, nemus, silva, accersenda haec ultima appellatio ? Vide Gualdus.

Francia Romana, Gallia, sic dicta, inquit Albericus ann. 939. non a Roma, sed a lingua Romana, apud Luithprandum lib. 1. cap. 6. Ottonem Frising. lib. 7. cap. 15. et Albertum Aquens. lib. 1. cap. 9. 17. lib. 3. cap. 30. Gallia Romana, apud Contin. Reginonis ann. 939.

Francia, seu Gallia secunda, apud Lambertum Tuitiensem in Vita S. Heriberti Archiep. Colon. n. 22. est Francia nostra.

Francia Sequanorum, Senonensis provincia, quae circa Sequanam fluvium limites suos habet, quae Francia Senonensis, in veteri Notitia Galliae appellatur. Acta Conversionis S. Huberti Comitis tom. 1. Hist. Franc. pag. 678: Hic, quia prudentis erat ingenii, considerans Ebroinum ad omnem malitiam promptissimum, execratus omnes actus illius, Franciam Sequanorum deseruit, et in Austriam apud Pipinum Ducem...... se contulit.

Francia Theutonica, Franconia, apud Lambertum Schafnaburg. pag. 242. Minus recte, ex contextu enim potius Germania ad Rhenum intelligitur, quam Franconia.

Francia Ulterior. Vide Francia Interior.

Terra Francorum. Arnulf. Conc. Tribur. ann. 895. ap. Pertz. Leg. tom. 1. pag. 559: Venit in villam regiam, videlicet Triburiam, in Terra Francorum consistentem.