Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRANCIA

FRANCIA,² f. Praedii rustici species, sic appellata, quod Francorum et liberorum esset, idem quod Franchisia 1. Charta ann. 1069. in Chartul. Major. monast. pro pago Vindocin. ch. 32: Guismandus pater istius Guismandi tenebat de Otrudo quendam fevum in Francia, hoc est curtem de Hilmarensi. Nisi regionem ultra Ligerim comparate ad Majus monasterium designatam putes.