Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRATER

FRATER, Nomen consanguinitatis vel propinquitatis sive carnalis sive spiritualis. Hinc

Fratres, invicem se appellabant Christiani, quod unius Dei homines, quod consortes ejusdem fidei et spei cohaeredes, ut ait Minutius, fraterno inter se more viverent: quod et unum patrem Deum agnoscerent, ut Tertullianus in Apologetico: quod essent cum omnibus, quos sol videt, germanitatis necessitudine copulati, ut Arnobius lib. 4. adversus Gentes: quod denique omnes homines pro fratribus diligerent, ut Lactantius lib. 5. cap. 10. S. Hieronymus adversus Helvidium cap. 8. ait in divinis Scripturis Fratres dici, natura, gente, cognatione, affectu: affectu quidem Fratres appellari, etc. qui in duo scinditur in spirituale et in commune. In spirituale, quia omnes Christiani Fratres vocamur, etc. Neque porro licebat Christianis Gentiles fratrum appellatione donare. Vide Nomocanonem editum a Joan. Bapt. Cotelerio cap. 452.

Fratres se invicem appellabant Reges. Vide Notas nostras ad Alexiadem et Fraternitas 7. Sed et Imperatores, qui una Imperium administrabant, ut est apud Lactantium lib. de Mortibus Persecutor. num. 20.

Fratres, Rectores Provinciarum et Comites appellabant Imperatores. Senator lib. 6. in Formula Rectoris Provinciae: Additur, quod a Principe Frater vocaris, ut nobilitate pretiosi nominis a vilitate criminum tollereris. Hinc formula: Frater amantissime, de qua Brissonius lib. 3. Formul. pag. 353.

Eodem honoris titulo donati Barones a Ludovico VII. Reg. Franc. in Conventione inter ipsum et Henricum Reg. Angl. apud Duchesn. tom. 4. pag. 434: Ego Ludovicus Rex Francorum, elegi tres Episcopos, Claremontensem, Nivernensem, Trecensem: et tres Barones, Comitem Theobaldum et Comitem Robertum et Petrum de Curtenei Fratres meos.

Fratres, Episcopos omnes vulgo compellant Summi Pontifices, ut Episcopi vicissim summos Pontifices: quod obtinuisse etiam post ann. 1400. observat vir doctissimus Joan. Launoius in Hist. Regii Navarrae Collegii Paris. pag. 540. Sed deceptum volunt quidam eruditi, penes quos est liber MS. ex quo id hauserat, itaque compellari Episcopum ab Episcopo, non vero summum Pontificem.

Fratres, nude, Cardinales vocantur in Fragm. Vitae S. Bernardi saec. 4. Bened. part. 2. pag. 562: Quid Apostolicus mandaverit, quidve Fratres velint; quid Rex, quid Principes postulent, quid populus exoptat, multis edisserunt.

Fratres, dicti Monachi universim, id nominis a primis Christianis mutuati, uti ad Cinnamum docuimus pag. 433. Vide Glossar. med. Graecit. col. 22. voce Ἀδελφοί. Etiam Militares Ordines. Ita

Fratres de Palmis, apud Ordericum Vitalem lib. 13: Tunc Rotro Comes Moritoniae cum Francis, et Episcopus Caesar-Augustanus, cum Fratribus de Palmis, etc. De his fratribus vide Marcam in Histor. Beneharn. lib. 5. cap. 21.

Fratres S. Sepulcri, tom. 8. Spicileg. pag. 368. 381. in Chron S. Bertini apud Marten. 3. Anecd. col. 596. et

Fraternitas S. Jacobi, Compostellensis, apud Sanutum lib. 3. part. 11. cap. 13. Fratres S. Jacobi de Spata, in Chron. S. Bertini apud Martenium loco mox laudato. Frairies, ipsae fraternitates Militares dictae in Assisiis Hierosol. part. 2. cap. 21. Vide mox Fratres Miliciae S. Jacobi.

Frater Adveniens, Monachus hospes, advena alterius Monasterii. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 1: Et locum hospitis in refectorio haberet dum viveret,... ut mansione ibi parata, crebro velut Frater Adveniens Abbati non esset onerosus, neque familiae incommodus.

Fratres Alemani, Idem qui Hospitalarii Teutonici, ordo militaris ab Alemanno quodam institutus, unde nomen. Testam. Guil. milit. de catro Barco ann. 1319. tom. 3. Cod. Ital. Diplom. col. 1940: Item relinquo pro anima mea secundum meum destrerium seu equum... Fratribus Alemanis, et alium secundum meliorem relinquo fratribus de Hospitali S. Joannis de ultra mare. Vide, Teutonicus Ordo.

Fratres Apostoli. Vide supra Apostoli 6.

Fratres Armorum, Qui sub eodem vexillo militabant. Lit. remiss. ann. 1420. in Reg. 171. Chartoph. reg. ch. 237: Jehan le Cambier, qui Freres d'armes estoit à icellui Cautain, etc. Vide Cangii Dissert. 21. ad Joinvillam.

Fratres Asinorum, Iidem, qui Fratres domus S. Maturini Parisius ordinis S. Trinitatis et Captivorum appellantur, in Lit. Mariae reginae Franc. ann. 1294. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 131. r°. col. 2. Vide Asinus 2.

Frater in Baptismate. AEgidius de Roia ann. 1294: Quem venientem detinuit aliquandiu tamquam captivum, postea dimisit eum, et filiam ejus retinuit, (leg. tenuit) factusque est ejus Frater in Baptismate, eamque reginae suae associavit, ut esset in ejus obsequio, id est, filiam ejus de fonte baptismatis excepit. Sed videtur legendum pater.

Fratres Barbati. Vide Barbatus 1.

Fratres Barrati. Vide, Barrati Fratres.

Frater de Bas vel de Bast, Illegitimus, spurius. Charta ann. 1329. in Reg. 66. Chartoph. reg. ch. 334: Jehan, dit Chevalier de Poulainville, Frere de bast à le dame de Glisy, etc. Vide supra in Bastardus.

Fratres Beati. Chron. Anonymi Leob. ad ann. 1205. apud Pez. tom. 1. Script. rer. Austr. col. 823: Nova demum concio consurgit Saccorum, Alexandro praeside IV. Romanorum, Fratres de matribus surgunt rubricati, signo Crucis pectore namque sunt signati; hii, ut vulgariter dicitur, Fratres sunt Beati. Vide Sacci.

Fratres de Boleta, Italis, Bulletta, Tessera vel Clavus. Horum mentio fit in Stat. Ferrar. ann. 1288. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. aevi col. 390.

Frater Bourt, Monachus laicus, conversus, qui praedium rusticum colit. Vide supra Burs 1.

Fratres Bubulci, Conversi Ordinis Cisterc. qui boves curabant et ad arandum ducebant. Regula Conversorum Ordin. cap. 10. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1650: A festo autem S. Martini usque ad Purificationem totum illud spatium in frugibus excutiendis impendunt Fratres Bubulci.

Fratres de Carmino, An a loco vel a colore vestium sic dicti ? an Carmelitae, a monte Carmelo ? Acta notar. Senens. ann. 1283. ex Cod. reg. 4725. fol. 8. r°: Item xx. solidos Fratribus de Carmino. Item x. solidos Fratribus de saccho.

Fratres Clientes, Gall. Freres servans. Ita dicti apud Hospitalarios, Milites inferioris ordinis, qui nobiles non sunt. Epist. Fulcherii Magistri Templi in Gestis Dei pag. 1182: Ceciderunt in ore gladii 60. Milites fortissimi, praeter Fratres Clientes et Turcopolos.

Fratres de Columbeta. Vide Fratres de Spiritu Sancto.

Fratres de Comporeggio, in jam laudatis Actis notar. Senens. fol. 8. r°: Item c. solidos Fratribus de Comporeggio. An ab Italico Camporeccio, agrestis, rusticus, silvestris ?

Fratres Conjurati, Adjurati, qui sacramento sibi invicem dato fraternitatem ineunt: Fratres Adjurati, apud eumdem Dunelmensem pag. 190. 203. Hovedenum pag. 445. Adamum Bremensem pag. 159. qui Conjurati Sodales dicuntur eidem cap. 247. Joannes VIII. PP. Epist. 207: Dum Dei proximique dilectione sollicitus doles Capuanos, nobiles scilicet viros, Fraterno Foedere per jusjurandum inter eos habito, nequiter corrupto, ad veram discordiam et inimicitiam pervenisse. Vide Dissertat. 21. ad Joinvillam.

Fratres Conjurati praeterea dicebantur ad reipublicae tuitionem mutuo adstricti Regum subditi: quomodo Jurati nude vocabantur oppidani, qui una eademque lege vivebant. Leges Willelmi Nothi cap. 59: Praecipimus, ut omnes liberi homines totius regni sint Fratres Conjurati ad monarchiam nostram et regnum nostrum contra inimicos pro posse suo defendendum, etc. Adde Leges Edw. cap. 35. Kennetus Antiquit. Ambrosden. in Gloss. v., Sworn-Brothers: Robertus de Oleio et Rogerus de Iverio Fratres Jurati et per fidem et sacramentum confoederati venerunt ad conquestum Angliae. Praeclare in hanc sententiam Simplicius in Epictetum pag. 65. Εἰ γὰρ ϰοινὴ μήτηρ ἡ πόλις, μητρὶς οὖσα ϰαὶ πατρὶς, δῆλον ὅτι ϰατὰ τοῦτο ἀδελφοί πως εἰσὶν οἱ πολῖται.

Fratres Conscripti, Laici, atque adeo alii in album Fratrum seu Monachorum relati, seu potius eorum fraternitate donati; ut olim Milites conscripti dicti, qui in tabulas conferebantur ab eis, qui eos ducturi erant, ut est apud Isidorum lib. 9. cap. 3. vel ut Senatores, Patres Conscripti appellati, quod eorum nomina in tabulas aureas contulisset Romulus, ait idem Isidorus cap. seq. Eckeardus Junior de Casib. S. Galli cap. 1: Petiit tandem Salomon Junior bene educatus, ut Frater Conscriptus nobis fieri mereretur. Infra: Nos in fraternitatem interdum et laïcos recepimus, quibus tamen in laïco habitu nequaquam in claustro abutimur. Eodem cap.: Convivia fratribus... facere consuevit. Solebant id ipsum ante etiam quidam alii Fratres Conscripti nostratibus caritatis signum exhibere. Ibid. de Augustensi Episcopo: Me et meos decet ad proximum S. Galli diem viros Dei visitem, frater illorum Conscriptus fiam, et quantum mihi copiae est, caritatem illorum regratier. Idem, de Conrado Imp.: Rex vesperum et noctem cum egisset hilariter, diluculo conventum fratrum petens, omnium votis faventibus fit Frater Conscriptus. Cap. 5. de Canonico Constantiae: Nam Frater Conscriptus vocis pulcherrimae gratiam habebat. Cap. 9: Ad recipiendum enim Episcopum cum Evangelio, etiam si Frater Conscriptus non fuerit, aequum esse, ut pariter occurrant omnes, concordant. Cap. 11: Abbas intulit, immo ut Fratres Conscripti sitis volo, quia alia vobis dona dare non habemus. Laetis ob hoc omnibus itur in Ecclesiam; recepti manibus Abbatis, singuli in libro vitae scribuntur. (Adde Chronicon Constantiense pag. 635.) Eo nomine claustrum ingrediendi iis jus erat. Ibidem: Mittit Abbas Kebonem, qui Episcopos, ut Fratres Conscripti claustrum intrare jam utique suum non dedignarentur, rogaret. Veniunt omnes, et societati fraternae participandum fore gaudio gaudent, cum laicis interdictum esset. Idem cap. 16: Claustrum autem S. Galli... ab antiqua patrum memoria tantae venerationis est habitum, ut nemini vel potentissimorum saeculi Canonicorum seu laïcorum introitus, vel etiam introspectus ejus licuerit. Praeallatis adde Chartam Simonis Ducis Lotharing. ann. 1176: Quapropter ut ego sim de caetero Frater Conscriptus et particeps omnium beneficiorum Belliprati, habeamque in vita et in morte, quantum unus de filiis istius Ecclesiae professis, etc. Huc etiam spectant, quae habet Faustus in Vita S. Mauri Abbat.: Tunc beatum Maurum petiit (Theodebertus Rex) ut Fratres eum recipere dignarentur in societatem, et nomen ejus inter sua scribere nomina. Et Beda in Praefat. ad Vitam S. Cuthberti: Sed et me defuncto pro redemptione animae meae, quasi pro familiaris et vernaculi vestri, orare et missas facere, et nomen meum inter vestra scribere dignemini. Nam et tu, sanctissime Antistes, hoc te mihi promisisse jam retines, in cujus etiam testimonium futurae Conscriptionis, religioso Fratri vestro Gutfrido Mansionario praecepisti, ut in albo vestrae sanctae Congregationis meum nunc quoque nomen apponeret. Apud Felibianum Hist. Sandionys. pag. iv. legitur Charta anni 627. qua Theodetrudis sive Theodila propter donationes Monasterio factas postulat ut nomen suum in libro vitae conscribatur, unde patet hujusce ritus antiquitas. Traditiones Fuldenses lib. 3. cap. 36: Et in praefatis locis nomina patrum et matrum Fratrumque nostrorum in fraternitate volumus annotari. Tabularium Eccl. S. Laudi ann. 1116: Eo videlicet tenore, ut Sanctimoniales Fontis Ebraldi Canonicos S. Laudi tam praesentes, quam futuros in suo Martyrologio fraternaliter scribant. Vide Hist. Monasterii S. Nicolai Andegav. pag. 59. Orationibus investiri, in libro Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 33: Si aliquis orationibus nostris petierit commendari, finitis clamoribus adducatur, et de ipsis orationibus per librum investiatur. Si Episcopus, vel Abbas, vel Religiosus aliquis de orationibus nostris investitur, postquam investitus fuerit, debet Abbas ab eo humiliter quaerere, ut ipse similiter de orationibus ipsum et Conventum investiat, et partem beneficii sui fratribus concedat. Quando Abbas aliquem de orationibus investit, debent Fratres assurgere. Si Rex, vel Episcopus, vel Abbas in Capitulum adducitur, Fratres assurgentes omnes ei inclinent, cum ante eos transierit. Liber Usuum Ordin. Cisterciensis cap. 70. de Episcopo: Quod si societatem quaesierit, assurgentibus omnibus, concedatur ei per librum, in quo scilicet nomen ejus scribitur. Vide Investitura.

Fratres interdum nude vocantur qui in ejusmodi Fraternitatem seu participationem orationum aliorumque bonorum spiritualium sive Monachorum sive aliarum Ecclesiarum etiam Cathedralium, admissi erant, sive Laïci, sive Ecclesiastici. Vetus Martyrolog. Eccl. Cathedr. Aquensis: Eodem die (2. Non. Jan.) Raymundus Frater noster obiit. Ipso die obiit Guillelmi Martini Frater noster et Vicarius Ecclesiae de Rians, qui reliquit. Vide Fraternitas 5.

Fratres de Domo Communi. Vide Fratres de Spiritu Sancto.

Frater in Christo, Idem qui Frater Spiritualis, de quo mox, qui in fraternitatem et societatem monachicam admissus est. Ordericus lib. 6. pag. 627: Hic societatem Uticensium expetiit, et Frater in Christo factus fraternitatem optime servavit. Vide His emne Christen. Alia videtur Fraternitas in Christo, apud Ditmarum lib. 6. pag. 67: Post haec collecto exercitu pagum, qui Morezni dicitur, juxta Magdaburg jacentem, populatur, et Fraternitatem, quam in Christo cum Parthenopolitanis prius conjunxerat hostili asperitate disrupit. Vide Fratres Spirituales.

Fratres Constellati dicti milites ordinis Teutonici, quod stellam rubram supra crucem deferrent. Chron. Anonymi Leob. ad ann. 1215. apud Pez. tom. 1. Script. rer. Austr. col. 805: Veniunt et alii Fratres Constellati. Vide Stellarii.

Fratres Conversi. Vide Conversi.

Fratres de Rosea Cruce, Ineunte seculo xvii. in Germania nati medicinam gratis exercebant; cum vero alchimiae animum applicuissent in multa abiere deliramenta; unde Mechliniae velut perniciosissima magorum societas damnati fuerunt: horum tamen exstitere quidam non ignobiles patroni. Videsis Naudeum in Instruct. de Fratribus de Rosea Cruce cap. 4. et Gerassum in Doctr. Curios. lib. 1. cap. 15.

Fratres Crucis. Vide in Crux.

Fratres Ordinis sanctae Crucis Parisius, vulgo Sainte Croix de la Bretonnerie, in Lit. Mariae reginae Franc. ann. 1294. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 230. r°. col. 2.

Fratres de Ense. Horum fit mentio in Computo generali reddituum Regis Franc. ann. 1202. apud D. Brussel de Usu feudorum tom. 2. pag. 170: Fratres de Ense pro decima xxx. l. et dim. Vide Hofman. voce Ensiferi.

Fratres Ermenii, pro Armeni Barelet. serm. in festo S. Domin.: Prima (regula) fuit Basilii, sub qua militant monachi Orientales seu Graeci et Fratres Ermenii vulgo dicti; quae regula est satis dubiosa. Vide Erminii.

Fratres Exteriores, Monachi laici. Acta Murensis Monast. pag. 36: Quia autem hic sunt Fratres, qui vocantur Exteriores, de cella S. Blasii, huc venit, ubi primum talis vita laïcorum oriri coepit. Et pag. 17: Eo etiam tempore misit huc Exteriores Fratres cum sororibus de qua consuetudine etiam adhuc assunt. Pag. 49: Et duos diurnales, quos cum dedisset Otto Comes, constituit ad lumen in dormitorio Exteriorum Fratrum. Passio S. Thyemonis Archiepiscopi Juvanensis: Quidam Religiosus ex illis, qui apud Canonicos et Monachos Exteriores Fratres in cappa vocantur, cujus scema ordinis et habitus is etiam Novicae regioni omnium primus intulisse narratur. Nescio an iidem sint, quos Ecclesia Graecanica μοναχούς, vel ἀδελφοὺς ἐξωμονίτας vocat, ad discrimen ἐσωμονιτῶν, de quibus Novella Alexii Comneni apud Balsamonem ad VII. Synodum can. 19. et Joannes Antiochenus Patriarch. opusc. de Charisticariis num. 14. pag. 183. qui quidem ϰοσμιϰοὺς fuisse innuit, id est, saeculares, scribens in Monasteriis, quae a laïcis tenebantur totidem fere esse ϰοσμιϰοὺς ἀδελφοὺς ἐσωμονίτας et ἐξωμονίτας.

Fratres Externi, Monachi aliorum Monasteriorum, vel Clerici aut Canonici, quibus orationum et suffragiorum societas concessa est, apud Uldalricum lib. 3. Consuet. Cluniac. cap. 33.

Fratres Gaudentes, appellati in Italia Fratres ordinis Militiae S. Mariae Virginis, quorum Ordo institutus primum fuit ab aliquot nobilibus Bononiensibus sub ann. 1261. quibusque regulam praescripsit Urbanus IV. PP. quam in Indice tom. 1. Hist. Bononiensis descripsit Cherubinus Ghirardaccus, qui plura de iis etiam habet lib. 7. ad eumdem annum, ubi praeterea observat Fratres Gaudentes appellatos, quod una cum uxoribus et filiis fere in aedibus suis privatim manerent. De iis etiam agunt Ammiratus lib. 2. Hist. Florent. sub ann. 1266. Chron. Parmense ad ann. 1272. apud Murator. tom. 9. col. 786. ut et Landinus et Velutellus ad haec Dantis in inferno cant. 23: Frati godenti fummo, è Bolognesi, Io Catalano, et costui Loderingo. Neque alii sunt, de quibus Marsilius Patavinus in Defensore pacis part. 2. cap. 8: Neque adhuc his clausi limitibus, laïcos quosdam, quos in Italia Fratres Gaudentes, alibi vero Beginos appellant, etc. Vide praeterea Nicolaum Uptonum lib. 1. de Militari officio cap. 3.

Ita etiam quidam appellati ex Minoritis, qui plus justo licentius vivebant. Wiguleus Hondius in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 348: Fuere autem haec Franciscanorum Monasteria olim arctiori regulae non astricta, Gaudentes vocant, qui etiam bona propria, census et redditus habebant.

Fratres de Gilda, Qui aliqua fraternitate et sodalitio inter se conjunguntur: Gilda enim idem sonat ac fraternitas, sodalitium. Charta Wenceslai Ducis Brabantiae 1378. apud Miraeum tom. 2. pag. 1026. et 1027: Et bonos nostros homines de tribubus Fratrum de Gilda et opificum, qui in praedicto nostro oppido remanserant... Et hi praedicti receptores annue eligentur et constituentur in hunc modum: scilicet quod communes Fratres de Gilda oppidi qui in dies Gilda coutuntur, nec sunt de patriciatu Lovanensi, semper eligent praedictos receptores ex Fratribus de Gilda cum pluralitate votorum, illorum qui praesentes erunt dum aliae fient electiones. Vide Gildum.

Fratres Jesuatorum, qui et Clerici Apostolici, institutore S. Joanne Columbino ann. 1367. Annal. Placent. ad ann. 1476. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 953: Die 27. Februarii ego Albertus de Ripalta, una cum aliis sociis,... introduximus Fratres Jesuatorum congregationis in S. Bartholomaeo. Et col. 950: Pauperrimi Jesuatorum Fratres. Chron. Guil. Bardini ad ann. 1425. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 41: Deliberatum fuit per viros capitularios, burgensibus non vocatis, quod quidam Fratres, qui venerunt ex Italia et vocabantur Jesuati, sive Clerici Apostolici, viri boni, sancti et docti, reciperentur in Tolosa... Indumenta habebant ex crasso panno laneo albo, cum capuciis ejusdem coloris; et desuper pallium textum ex lana alba et nigra. De Jesuatis plura videsis inter acta SS. tom. 7. Jul. pag. 344. col. 2.

Fratres Humiliati. Vide, Humilitati.

Fratres Indivisi dici videntur qui simul cohabitant, inter quos haereditas paterna nondum est divisa. Capitul. Ludov. II. ann. 867. tit. 4. § 1: De Fratribus Indivisis... volumus ut si duo fuerint, ambo pergant (in hoste.) Si tres fuerint, unus qui inutilior apparuerit, remaneat; ceteri pergant.

Fratres Jurati. Vide Fratres Conjurati.

Fratres Kalendarii, Nomen a Kalendis sortiti quod modum ordinemque festorum, quae singulis mensibus celebranda forent, quae anniversaria recolenda, quae eleemosynae distribuendae, quae jejunia servanda ia cujuslibet mensis die indicarent. Horum mentio occurrit in Charta fundationis Monasterii Ottenbergensis Ord. Cistern. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1219: Hinc est quod cum Ecclesia in Ottbergen collecta ex eleemosynis Fratrum Kalendariorum diversis arctaretur erroribus... Corbeiensis Ecclesia... communicato consilio Fratrum Kalendariorum... illi loco salubriter providere disponebat. Consule Paullinum in Chron. Monast. Ottenbergensis initio.

Fratres Kalendarum, nuncupati Clerici et laici, qui Hallis piam inter se societatem inierant, Kalendisque maxime congregabantur. Charta Gunth. Magdeburg. archiep. ann. 1408. apud Ludewig. t. 11. Reliq. Mss. pag. 513: Insuper praedicti Fratres Kalendarum ecclesiae beatae Virginis, nobis in Christo devoti, pro dictae Fraternitatis suae approbatione et ratificatione nobis humiliter supplicaverunt, quatenus fraternitates seu Kalendas per ipsos habitas confirmare et approbare dignaremur. Alia Joan. itidem archiep. ann. 1467. ibid. pag. 527: Sane cum dudum quaedam fraternitas nonnullorum clericorum et laicorum, in opido nostro Hallis... sit introducta;... dictam fraternitatem Kalendarum infrascriptis modo et forma duximus moderandam, indulgentes videlicet, quod... eam per Kalendas et singulariter per quatuor tempora anni... rite agant et observent.

Frater in Lege, Gall. Frere en lay vel en loy, Quem lex, non natura, fratrem constituit, uxoris frater, et qui sororem uxoris alterius duxit, vulgo Beaufrere. Lit. remiss. ann. 1386. in Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 127: Perrot Menchoin et Perrot Boutet poures jeunes hommes, Freres en lay à cause de leurs femmes. Aliae ann. 1389. in reg. 135. ch. 171: Erart le Charpentier Frere en lay ou serourge du suppliant, etc. Rursum aliae ann. 1454. ex Reg. 184. ch. 508: Icellui Guyot obtemperant aux cris de son compaignon et son Frere en loy, ayant espousé sa soeur, etc. Hist. chronol. Caroli VII. reg. Franc. pag. 410: Charles d'Anjou Frere du roy en loy et son cousin après germain, etc.

Fratres de matribus. Vide supra Fratres Beati.

Fratres Maturi, vel aetate provectiores, vel morum probitate caeteris praecellentes. Adalardus in Statutis antiquis Monasterii Corbeiensis lib. 1. col. 3: Si necesse fuerit, deputetur ei talis Frater Maturus, de cujus conscientia omnes securi sint. His Fratribus Maturis opponuntur Juniores, aut minus sapientes vel constantes, cap. seq. Petrus Cluniac. lib. 1. de Miracul. cap. 8: Coaetaneorum quippe lasciviam innato pudore abhorrens, Maturis Clericis sive Monachis adhaerebat. Adde ejusdem Statuta Cluniac. cap. 69. et Usus antiquos Cisterciensis Ordin. cap. 81. Vitae Abbatum S. Albani pag. 87: Maturi et discreti Fratres. Apud Latinos Matura aetas dicitur inter juvenilem, quae adduc acerba est, et senectutem, quae jam σήπεται. Contra immaturus, qui juveniliter agit. Ditmarus lib. ult.: Ekkihardus juvenis, ac ideo Immaturus.

Fratres de Mercede, Gall. Freres de la Mercy, sic appellati ob eorum misericordiam in redimendis captivis. Concilium Palentinum ann. 1388. tom. 3. Conc. Hispan. pag. 623: Qui quidem tertia pars redemptioni praedictae applicata, per Fratres de Mercede et de Trinitate Ordinum exigatur et levetur.

Fratres Miliciae S. Jacobi. Lib. censuum eccl. Rom.: In episcopatu Concen. domus Fratrum miliciae S. Jacobi annuatim x. malachinos. Vide supra Fraternitas S. Jacobi. Constit. Petri I. reg. Aragon. ann. 1198: Templarii sive Fratres sancti Sepulcri.

Fratres Militiae Salomonis, Iidem qui Templarii. Charta ann. 1177. ex Chartul. Campan. fol. 164. r°: Gaufridus de Monchon concessit Deo et beatae Mariae et domni templi Salomonis in elemosinam, etc. Fratres militiae Salomonis elemosinam libere et quiete possidebunt.

Fratres Minores. Vide Minores.

Fratres de Monte Angelorum. Lib. censuum eccl. Rom.: In episcopatu Constantiensi, Fratres de Monte Angelorum unam monetam auri.

Fratres Montis beati Ludovici prope Noviomum, in Charta ann. 1316. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 530. v°. Cartusienses montis Renaudi hodie vulgo appellantur.

Fratres de Monte-Frigido. Statuta Ord. Cisterc. ann. 1215. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1317: Petitio Fratrum de Monte-Frigido, ut incorporentur sub magisterio Calatravae et custodia Abbatis Morimundensis, admittitur.

Fratres de Monte-Rubeo, A loco ubi habitabant denominati, unde Parisios subinde translati in Alborum Mantellorum Monasterium introducti sunt. Hi Ordinis erant S. Guillelmi, de quibus mentio fit in Testamento Theobaldi de Marliaco ann. 1286. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1223.

Fratres Ordinis Morronensis, aliter Coelestinorum, cujus auctor fuit S. Caelestinus PP. V. ann. 1244. ante pontificatum cognominatus de Morrone, in Charta Phil. Pulc. ann. 1304. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 256. v°. col. 2. Fratres Ordinis Murronis, in alia ejusd. reg. ann. 1309. ibid. fol. 305. v°. col. 1. Vide, Morronensis Ordo.

Fratres Pastores, Conversi Ordinis Cisterc. quibus ovium cura demandata erat. Regula Conversorum Ord. Cisterc. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1650: Fratres Pastores ovium mane exeuntes a grangiis tempore quo non jejunant accipiunt singuli panem in pera sua, et vadunt in pascua ducentes oves.

Frater Patruelis, Gr. ἐξάδελφος, qui nostris Cousin germain. Constantius Imp. apud Ammianum lib. 15. de Juliano, quem Cesarem designavit: Julianum hunc Fratrem meum Patruelem, etc. Uterque enim filii fueri duorum Fratrum Constantini et Constantii Nobilissimi.

Fratres de Paupere. Vide Fratricelli.

Fratres Religiosi Paupertatis, vulgo Mendians, in Stat. pro sabbat. Carcass. ann. 1402. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 559. art. 4.

Fratres Plumbatores, Qui Cadaver feretro plumbeo includunt. Caeremon. Rom. Ms. ubi de obitu Papae fol. 29: Cubicularii autem parent aquam calidam cum herbis hodoriferis, et Fratres plumbatores lavent ejus corpus.

Fratres de Poenitentia Jesu Christi. Vide Fratres de Saccis, et in Poenitentes.

Fratres Pontis sub finem secundae stirpis Regum Franc. ad hoc potissimum instituti, ut viatoribus tutelam, hospitium, aliaque necessaria praestarent. Fratres Pontis dicti quod pontes construerent uti facilius et tutius fluvios transire possent viatores. Sic Avienonensem pontem praesidente et architecto S. Benezeto exstruxere ut fusius docetur in ejusdem Sancti Historia Aquis edita ann. 1707. in 16. Horum Hospitalariorum Pontificum, seu Factorum Pontium (sic aliquando vocantur) habitus erat vestis alba cum signo pontis et crucis de panno supra pectus, ut loquitur Charta ann. 1471. pro Hospitali Pontis S. Spiritus, ex Schedis D. Lancelot.

Fratres Praedicatores. Vide Praedicator.

Fratres Pyes. Thomas Walsingham. pag. 124: In quodam coemeterio, quod fuerat quondam Fratrum, quos Freres Pyes veteres appellabant, qui scilicet partim albo, partim nigro habitu utebantur. Ut porro Picas nostris Agaches, Occitani Agasso dicunt, ita ejusmodi nomenclatura hosce Monachos vocabant. Chronicon Franciae vernaculum MS. desinens in annum 1322. ad ann. 1273: En cest an assembla li Papes Greigoires au Concile a Lion sur le Rosne. Là furent abatu pluisseur ordenement par le conseil des Precheurs et des Freres Meneurs, si come li Freres Agachies, et li Freres aus sacs, et tuit li autre qui n'estoient renté: et si fu li preivileges aus Bigaunes tolus.

Fratres Remanentes, in Regula Militum Templariorum cap. 21. 23. 25. 28. 35. 36. 42. 46. 65. generatim dicti Milites ejusdem Ordinis.

Fratres de Saccis, Qui et Saccati et Saccitae. Vide Sacci.

Fratres de Sanis. Chronicon Parmense ad ann. 1307. apud Murator. tom. 9. col. 860: Fratres qui dicuntur Servi B. Mariae, primo venerunt ad standum in civitate Parmae, et habuerunt locum et Ecclesiam Fratrum qui dicebantur Fratres de Sanis in porta S. Christinae.

Legendum suspicor de Saccis. Vide Sacci.

Fratres Servientes. Vide supra Fratres Clientes, et infra in Serviens.

Fratres Spirituales, Iidem videntur qui Maturi. Regula S. Fructuosi cap. 4: Quidquid in veste vel cultu est Monachorum, non peculiariter apud unumquemque habendum; sed sub manu unius Fratris Spiritualis in una cella recondendum est, quique cum necessaria poposcerit, petenti cuiquam congrua staturae mutatoria tribuat. Cap. 8. de novitiis senibus: Et cum forte ab aliquo Fratre Spirituali corriguntur, continuo in iracundiam prosiliunt. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 1. de electione Abbatis: Qui (Episcopus) inquisito ab omni Conventu, utrum omnibus electio placeret, et maxime a Spiritualibus Fratribus, auditaque concordia maxime Spiritualium super hoc, etc. Regula Magistri cap. 56: Cum Fratres Spiritales sine Laico ambulant, juncti ad se, et cantantes, modice de via flectant genua. Adde cap. 63. Concilium Tolet. XI. cap. 7: Quotiescumque quilibet ex subditis corrigendus est, aut publica debet a Sacerdote disciplina curari: si aliter rectoribus placet, duorum vel trium Fratrum Spiritualium testimonio peculiariter adhibitis et modus criminis agnoscatur, et modus poenitentiae irrogetur.

Fratres Spirituales, appellati praeterea Laici, qui fraternitatem monachicam, adepti erant. Vide Fraternitas 5. Tradit. Fuldens. lib. 3. cap. 40: Consulentes ergo nobis ex qualitate temporis, et ex eo quod idem Cancellarius Spiritualis Frater noster esset. Charta ann. 1214. in Probat. Hist. Guinensis pag. 270: Et tam mihi quam uxori meae Spiritualem Fraternitatem in Ecclesia sua tanquam uni ex fratribus concesserunt. Tabular. S. Albini Andegav.: Girardus Senescallus quando Frater noster devenit, hoc est, quando in societatem nostram devenit, et beneficium nostrae congregationis recepit, etc. Vide Ordericum Vital. lib. 5. pag. 585. Πνευματιϰοί nude, in Nomocanone edito a Joan. Bapt. Cotelerio cap. 79. Vide Glossar. med. Graecit. col. 23. et 24.

Fraternitates Spirituales, Graecis potissimum dicti, qui sese invicem in Fratres adoptabant, seu qui fraternitatem sacramento, in Ecclesia coram Sacerdote, sumpta interdum ac divisa Eucharistia, acto firmabant: ἀδελφοὶ πνευματιϰοί, apud Gregorium in Vita S. Basilii Junioris n. 28. et in laudato Nomocan. cap. 190. 422. qui iidem videntur, qui ἀδελφοποιητοὶ dicuntur cap. 200. 220. et 227. Quae quidem Fraternitas, πνευματιϰὴ ἀδελφότης appellatur apud Constant. in Basilico cap. 10. 53. et Scylitzem pag. 562. 586. quae ὰδελφοποίησις Leoni Grammatico in eodem Basil. pag. 460. ἀδελφοσύνη, in laudato Nomocanone cap. 512. dicitur. De ejuscemodi fratribus spiritualibus copiose egimus in Dissert. 21. ad Joinvillam. Adde Alamannum ad Hist. arcanam cap. 6.

Fratres Spirituales, dicti quidam Fratres minores, seu Beguini, haereseos damnati. Vide lib. 1. Miscell. Baluzii pag. 276. et infra Fratricelli.

Fratres de Spiritu Sancto, qui alicubi de Columbeta vocantur, eo quod ante pectus portant columbam albam in veste, de Regula S. Augustini, qui per civitatem eleemosynam colligentes, necnon in messibus et vindemiis granum et vinum, et multa alia sibi legata recipientes, praeter eleemosynas, quas in Nativitate Domini et Pascha maximas faciunt, toto anno quotidie visitant, et eleemosynis consolantur omnes pauperes, carceratos, pupillos et viduas, et cunctos erubescentes mendicare, circumeuntes continue civitatem, certis et publicis pauperibus multa tribuunt ad portam. Hoc idem faciunt Fratres humiliati Tertii Ordinis, qui dicuntur de Domo communi... Cibi autem, quos per civitatem dispergunt quotidie et amplius in Festis principalibus Fratres de Spiritu S. qui nihil praeter quotidianas eleemosynas possident, sunt ii, scilicet panis, vinum, farina, pulmenta leguminum et consimilium, carnes recentes et salsae, coctae vel crudae, et alia talia, quae omnia praeter illa, quae dant ad portam suam, divisa civitate inter se, quotidie deferunt personis illis, quas dixi; portantes panes in saccis, vinum in manibus ligneis vasis, reliqua vero in vasis aereis coperculo aereo clausis. Similiter Fratres de Domo communi ultra multas consimiles, quas de collectis et legatis faciunt eleemosynas, dant in Coena Domini multis pauperibus verecundis. Sic Anonymus Ticinensis de Laudibus Papiae, apud Murator. tom. 11. col. 30.

Frater ad Succurrendum. Vide, Monachus ad Succurrendum in Monachi.