Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): consilium

consilium

a) Überlegung, Beratung, Ratschlagung: consilium proprie importat (bedeutet) collationem inter plures habitam, quod et ipsum nomen designat; dicitur enim consilium quasi considium eo, quod multi consident ad simul conferendum, th. I. II. 14. 3 c; consilium est quaestio de operabilibus a nobis, non tamen de omnibus, . . . sed de his, quae sunt ad finem, 3 sent. 35. 2. 4. 1 c; quandoque enim consilium nihil aliud est, quam actio rationis inquirentis de agendis, et hoc modo consilium se habet ad electionem, sicut syllogismus vel quaestio ad conclusionem, verit. 17. 3 ad 2; consilium est inquisitio de rebus dubiis, th. I. 22. 1 ad 1; consilium, quod in inquisitione consistit, ib. 60. 2 ob. 1 (vgl. Aristoteles: Eth. Nic. III. 5, 1112. b. 23); requiritur consilium, per quod diiudicatur, quid sit alteri praeferendum, ib. 83. 3 c; inquisitio rationis ante iudicium de eligendis . . . consilium vocatur, ib. I. II. 14. 1 c; in consilio, quod est actus rationis, apparet aliquid voluntatis sicut materia, quia consilium est de his, quae homo vult facere, ib. ad 1; consilium enim est inquisitio de particularibus, in quibus est operatio, ib. 6 ob. 1; consilium autem est inquisitio quaedam ex quibusdam ad alia procedens, ib. II. II. 49. 5 c; vgl. ib. 52. 1 c & 3 ad 2; cg. I. 93; III. 73 & 89; consilium autem est inquisitio quaedam, non demonstrativa, sed ad opposita viam habens, mal. 6. 1 c; consilium non est de his, quae sunt ex necessitate, sed solum de contingentibus, quae possunt esse et non esse, 1 perih. 14 a; vgl. ib. d; 3 eth. 7-9; 6 eth. 1 k.

Zu donum consilii → donum sub b; zu opus c. → opus sub d.

Eine besondere Art des consilium ist das consilium voluntatis (th. I. 19. 3 a) = die Überlegung des Willens oder die mit freiem Willen stattfindende Überlegung.

Consilium est appetitus inquisitivus (ib. I. II. 14. 1 ad 1) = die Überlegung ist ein untersuchendes oder mit Untersuchung verbundenes Begehren (so sagte Johann von Damaskus, ut consilium aliquo modo pertinere ostendat et ad voluntatem, circa quam et ex qua fit inquisitio, et ad rationem inquirentem, ib.).

b) Rat, Ratschlag, der Gegensatz zu praeceptum (←): alio modo dicitur consilium persuasio vel inductio ad aliquid agendum non habens vim coactivam, verit. 17. 3 ad 2; consilium est non solum de melioribus bonis assequendis, sed etiam de minoribus malis vitandis, th. I. 19. 12 ad 4; alioquin frustra essent consilia, exhortationes, praecepta, ib. 83. 1 a; alias autem eleemosynas dare est in consilio, sicut et de quolibet meliori bono dantur consilia; ib. II. II. 32. 5 c; vgl. ib. 189. 1 ad 5; cg. III. 130 & 139/140; consilium est de meliori bono, quam praeceptum, ib. I. II. 92. 2 ob. 2; haec est differentia inter consilium et praeceptum, quod praeceptum importat (bedeutet) necessitatem, consilium autem in optione ponitur eius, cui datur, ib. 108. 4 c.

Zu perfectio consilii → perfectio sub c.

Als Arten des consilium gehören hierher: 1. consilium bonum & c. malum (th. II. II. 47. 14 ad 2) = der gute und der schlechte Rat. 2. c. de continentia sive de continentia perpetua observanda sive de virginitate sive virginitatis sive perpetuae castitatis (ib. I. II. 108. 4 ad 1; cg. III. 130, 132 & 136/137) = der Rat der steten Enthaltsamkeit oder Keuschheit oder der Jungfräulichkeit. 3. c. de virginitate, → c. de continentia. 4. c. evangelicum sive Evangelii (th. I. II. 108. 4 c & ad 1) = der evangelische oder im Evangelium enthaltene Rat. 5. c. Evangelii, → c. evangelicum. 6. c. generale sive perfectum & c. particulare (ib. c) = der allgemeine oder vollkommene und der besondere oder für einen einzelnen Fall geltende Rat. 7. c. malum, → c. bonum. 8. c. oboedientiae (ib. ad 3; II. II. 186. 8 ad 1; cg. III. 130) = der Rat des freiwilligen Gehorsams gegen den Obern eines Ordens. 9. c. particulare, → c. generale. 10. c. paupertatis perpetuae (th. I. II. 108. 4 ad 1; cg. III. 130 & 135/136) = der Rat der steten (freiwilligen) Armut. 11. c. perfectum, → c. generale. 12. c. perpetuae castitatis, → c. de continentia. 13. c. secundum quid & c. simpliciter (th. I. II. 108. 4 c) = der beziehungsweise und der schlechthin geltende Rat. 14. c. simpliciter, → c. secundum quid. 15. c. virginitatis, → c. de continentia.