Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRATERNITAS

FRATERNITAS, ipsa Ecclesia dicta, vel certe ipsi fideles, apud Tertullianum, Cyprianum, Ambrosium, Hieronymum, S. Maximum Taurin. homil. 1. de avaritia, etc. in Actis Martyrii SS. Numidarum 30. April. n. 6. 10. in Libello Precum Marcellini et Faustini pag. 66. 87. etc. Fraternitatis reus, qui in Ecclesiam peccat, vel in Fratres, fideles. Concilium Lugdun. I. can. 6: Quisquis excesserit, aut implere... neglexerit, quasi divinorum mandatorum transgressor, reum se Concilio Fraternitatis futurum esse cognoscat. Crebro in Conciliis Gallicanis, et in Tolet. II. can. 2. in Lege Aleman. tit. 40. etc.