Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRATERNITAS

FRATERNITAS,³ Societas inita inter Monachos variorum Monasteriorum, qua sua sibi invicem bona ita communicabant, ut tanquam fratres alterius Monasterii haberentur, in illud reciperentur, epularentur in refectorio, precationum, seu uti vocabant, beneficiorum omnium essent participes, pro iis, cum e vita migrassent preces funderentur, perinde ac pro Monachis indigenis, etc. Non tantum monachorum sed etiam ecclesiarum cathedralium et conventualium inter se et cum monasteriis hae societates fuerunt. Vide formulas apud Würdtwein. in Subsid. Diplomat. tom. 6. pag. 13. et tom. 10. pag. 9. Charta fraternitatis, apud Goldastum tom. 2. Rerum Alemann. pag. 184: Solennique Fraternitate a toto Capitulo recepta, et e contra Maguntino Conventui per fratres nostros transmissa literis hanc confirmationem inscripsi, etc. Alias ejusmodi fraternitatum et societatum monasticarum Chartas, et exempla proferunt Historia Abbatiae Condomensis pag. 498. 499. 500. Roverius in Reomao pag. 186. 260. 266. 304. Marlotus lib. 3. Hist. Remensis cap. 14. 21. et pag. 648. etc. De eis etiam agunt Haeftenus lib. 8. Disq. Monast. tract. 1. disq. 4. idem Roverius ad Hist. Monast. Reomaensis cap. 141. praeterea vir doctissimus Jo. Mabillonius in Praefat. ad tom. 1. Saeculi 3. Benedictini § 100. et tom. 3. Analect. pag. 485. et seqq.

Chartam duntaxat singularem, ac antiquam, ad ejusmodi societatum formulam percipiendam hic adscribam ex Tabulario Flaviniacensi: Anno Verbi incarnati 894. eodemque Serenissimi Odonis regnantis primo et septimo, operante officio caritatis, inita est obnixius Fraterna quaedam bonisque omnibus, ut credimus, accepta societas inter religiosos viros, Domnum scilicet Gregorium Beatissimi Martini Augustidunensis Coenobii Abbatem, itemque Principis Apostolorum Petri Girfredum Flaviniacensis Monasterii Praelatum, ex utraque parte inibi Deo famulantibus assensum praebentibus, quam insolubiliter perpetuo conservandam, inque dies singulos firmitatis augmenta capturam, literarum quoque monumentis tradere, utriusque partis constat provisione decretum, ut res salubriter perpetrata, ad postfuturas successiones non relatu solum, verum et scripto transmissa decurrat. Pacti inter eos foederis haec ratio est, ut quidquid instantiae, laboris, studiique salutaris pars quaeque pro suis viventibus vel defunctis insumit, id quoque pari devotione pro Fratribus hac sibi devotione devinctis exerceat, absque imminutione, retractatione, interpolatione. Quid sane illud quamtumve sit, quod agendum decernitur, ut cuique absque dubietate constet, noverit nos fratres Coenobii almi Principis Apostolorum in decessu cujusque Fratrum nostrorum e corpore per 30. dies, vespertinas, nocturnas, et matutinas agendas generaliter celebrare, ita ut tertio, septimo, et tricesimo die ex more id fiat solennius. Missam quoque pro defunctis per dies praefatos cum oblationibus quotidie canimus. Inter haec etiam animae pro salute illius duo canuntur ab omnibus Psalteria. Caeterum in his praedictis diebus omni peracto officio Psalmum pro eo canimus 129. flexo genu. Hoc igitur pro recentibus. Primo anni recursu vigiliam et Missam celebramus; exinde reliquis anniversariis Psalmos 12. canimus. In Kalendis omnium mensium pro universis defunctis nostrae Congregationis vigiliam et Missam cum oblatione votorum explemus. Haec usu robustissimo retinentes, ut pro nostris, ita pro vestris quoque in Reliquum annuente Deo exercere curabimus: hujus vicem officii a vestra caritate instantius reposcentes. Utque haec honesta a Deo, ut credimus, inspirata Fraternitas non praesentibus solum, sed et posteris uberius innotescat, oramus, ut in die festivitatis sacratissimi Martini Confessoris Christi hujus scripti continentia in sacri conventus vestri praesentia per annos singulos recitetur. Demum almificam dilectionem vestram petimus, ut si quislibet nostrorum vitio suo lapsus abjectusve fuerit, a vobis recipiatur, nec aliorsum eat, quousque satisfactione acta, spreto vitio, aut recipiatur, aut certe judicio vestro, quid agendum sit, decernatur. Hoc etiam de vestris exposcimus. Et ut haec acta permaneant, manibus propriis subtersignavimus. Giffridus Mon. scripsit. Hildegarius. Gubertus. Gauzarius. Beringarius.

Praeallatae Chartae alteram hic subjicere lubet ex Martyrologio Corbeiensi: Haec est societas Ecclesiarum Corbeiensis et Atrebatensis, constituta per Domnos Abbates Rotbertum Corbeiensem et Walterum petente utroque Capitulo. Scilicet communio utriusque Capituli et detentio, et in necessariis procuratio cujuslibet Fratris ab Ecclesia sua quolibet modo exturbati usque ad reconciliationem sui Capituli, nisi forte, quod absit, irrecuperabiliter ab Abbate suo et Capitulo ei ablato habitu ejectus sit. Obeuntes autem Fratres, allato brevi, sicut Fratres ejusdem Ecclesiae extra claustrum defuncti solemne habeant officium, et Septenarium, et Tricenarium, et annotationem in Regula, super hoc addita uniuscujusque Sacerdotis Missa una, et aliorum Fratrum ordinata psalmodia. Pro Abbatibus vero obeuntibus fiet Tricenarius cum singulari debito trium Missarum et ordinatae psalmodiae, et praebenda per annum, et Anniversarius eorum cum pulsatione campanarum. Actum ann. 1137. Indict. 15.