Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRATERNITAS

FRATERNITAS,⁴ Praestationes, quae fiebant Monasteriis ab iis, qui eorum fraternitatem susceperant, Fraternitates dicuntur in Concilio Lateranensi IV. cap. 57. Anastasius IV. PP. Epist. 12. ad Fratres S. Joannis Hierosolymit.: Decernimus ergo, ut receptores vestrarum Fraternitatum sive collectarum, salvo jure dominorum suorum in B. Petri et nostra protectione consistant, etc.