Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRATERNITAS

FRATERNITAS,⁵ de Laicis dicitur, qui in participationem orationum, suffragiorum et beneficiorum Monachorum, ab iis admittebantur: qui in Fratres, vel in Fratres et Monachos recipi dicuntur apud Eckehardum Jun. de Casib. S. Galli cap. 1. pag. 37. Will. Thorn. pag. 1896. in Probat. Hist. Guinens. pag. 278. in Monastico Anglic. tom. 1. pag. 53. 331. etc. Hinc Monachatus nomine donatur ejusmodi fraternitas in Statutis antiq. Cartusiensibus 1. part. cap. 49. § 15: Statutum est, ut extraneis non detur Monachatus, nisi de licentia Capituli. § 19. Fraternitas dicitur. Adde Statuta ejusd. Ord. ann. 1368. part. 1. cap. 4. § 28. 29. 30. 35. et Statuta ann. 1368. cap. 4. § 28. Fratres Ecclesiae in orationibus et eleemosynis Monachorum, in eodem Monastico Angl. pag. 75. et pag. 308: Et in Capitulum introiens fui Frater et particeps beneficiorum totius Ecclesiae. Pag. 656: Et ipsi me susceperunt in Fraternitatem suam et participationem omnium beneficiorum universarum domorum suorum. Adde pag. 657. Vita S. Henrici Imp. cap. 26: Et Fraternitatem Monachorum suscipiens cum maxima humilitate et contritione cordis, orationibus eorum se commendavit. Tabular. S. Albini Andegav.: Girardus Senescallus quando Frater noster devenit, hoc est, quando in Societatem nostram devenit, et beneficium nostrae Congregationis recepit, etc. Charta ann. 1123. apud Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 569: Excepto, quod determinate et sine fraude et malo ingenio fuerit oblatum ad partem Monasterii, vel ad partem Canonicae, vel per conversionem, vel per orationem, id est, suscipiendo aliquem in suis orationibus, aut per testamentum. Fraternitatem Ecclesiae recipere, ibidem pag. 22. 30. 246. 249. 376. apud Doubletum in Historia Sandionys. pag. 856. etc. Vide Ditmarum lib. 6. pag. 81. Ordericus Vital. lib. 5. pag. 585: Tunc Hugo Fraternitatem Monachorum, quam olim in infantia acceperat, renovavit. Infra: Cuncti nempe Milites de Maulia in vita et morte Societatem eorum obnixe petierunt, et fratres eorum, ut monachili prece daemonum cuneo fortius resistere valeant, fideliter effecti sunt. Charta 12. circiter saec. e Tabulario S. Petri de Cellafroini in pago Engolism.: Willelmus Amanius Miles receptus est in Fratrem et comparticipem omnium bonorum Ecclesiae de Cella-froini tam spiritualium quam corporalium. Vide supra Fratres conscripti. Ejusmodi vero Fraternitas in Capitulo per librum a Monachis concedebatur. Statuta Ordinis de Sempringham: Quod si Episcopus vel Abbas Canonicorum regularium, seu Monachorum, vel Rex intraverit Capitulum, assurgentes ei omnes inclinent, cum ante eos transierit. Quod si Societatem quaesierit, assurgentibus omnibus, dicatur Psalmus: Ecce quam bonum, etc. Et sic concedatur ei Fraternitas, manibus libro appositis, etc. Statuta Ord. Praemonstrat. dist. 1. cap. 5: Et si Fraternitatem quaesierit, assurgentibus omnibus concedatur ei per librum. Idem Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 840: In Capitulum venit, Societatem eorum humiliter requisivit et recepit. Steph. Torn. Epist. 233: Quibus in generali Capitulo concessimus Fraternitatem plenariam Monasterii nostri, quia aliud non possumus, constituentes vos participes omnium beneficiorum Ecclesiae nostrae, tam in vita quam in morte, etc. Prae caeteris rem illustrat Bernardus Mon. in Consuet. Cluniac. MSS. cap. 27. et ex eo Udalricus lib. 3. cap. 33: Sunt plerique fideles Christi, tam pauperes quam divites, qui cum adducti in Capitulum nostrum venerint, petunt, ut ipsi quoque mereantur habere Fraternitatem nostram; annuitur, et cum libro eis datur, ut partem et communionem habeant de omnibus bonis, quae ullo modo fiunt, vel in orationibus, vel in eleemosynis, non solum apud nos, sed etiam in cunctis locis, quae nostri juris esse videntur. Pro his omnibus quamdiu sunt in hac temporali vita specialiter cantatur per singulas horas Psal. 68. et ea Collecta: Praetende, Domine, famulis, etc. Quoties ad majorem vel ad matutinalem Missam dicitur, pro eis apponitur. Postquam autem obierint, Defunctorum ea Collecta: Omnipotens sempiterne Deus, cui, quando non est in ordine Collectarum prima, illis proprie deputata est, et similiter illae Matutin. Laudes pro Defunctis, quae post quamlibet diem 12. lectionum solennem in sequenti nocte absque officio cantantur. Praeterea quatuor vices in anno, id est, post primam Dominicam Quadragesimae, post Natale SS. Apostolorum Petri et Pauli, post festivitatem O. SS. in quibus specialem commemorationem facimus cum officio, cum Missa, cum septenario, et tricenario, et praebenda eodem modo, quo solet agi pro quolibet absente, qui obierit in aliqua cellarum nostrarum. Quod cum satis manifeste relatum sit in superioribus, (cap. 30. 31.) non est opus secundo referre. Et hoc est quod super additur, quod 12. pauperes reficiuntur: hoc minus agitur, quod non a singulis Sacerdotibus Missa cantatur. Vide, Familiaris, Communio et Confraternitas 2.

His addere placet formulam admissionis in ejusmodi societates ex Chartul. Campan. Bibl. Thuan. fol. 299: Illustri Comitissae Campaniae carissimae Dominae nostrae frater A. Prior Cluniacensis et ejusdem loci Conventus aeternam in Domino salutem. Cum erga Cluniacensem Ecclesiam dilectionis plurimum innatam vobis pietatem evidenter habere cognoverimus, vobis vices, quas possumus in hoc referre volumus et tenemur. Inde est, quod in recompensatione devotionis vestrae vos in Sororem Cluniacensis Ordinis recepimus, facientes participem et consortem omnium beneficiorum, quae de caetero fient in Ecclesia Cluniacensi, et in omnibus membris ejus, sive pro vivis, sive pro defunctis agantur. Concedimus etiam vobis, quod cum de transitu vestro Cluniacensi Ecclesiae per praesentes litteras innotuerit, pro vobis in Ecclesia Cluniacensi solemne officium cum Missis et aliis beneficiis fiet, sicut si in aliquo Monasteriorum nostrorum cum sororibus nostris contingeret obiisse. Tricenarium etiam fiet in Conventu nostro pro vobis, et nomen vestrum scribetur in brevibus, quae per domos congregationis nostrae ex consuetudine trasmittuntur, ut ubique in locis nostris pro vobis fiat officium, et consueta beneficia persolvantur. Insuper scribetur in Catalogo defunctorum nomen vestrum in Regula in die anniversarii vestri singulis annis perpetuo recitandum, ut pro vobis fiat officium, et anima vestra absolutionem et debita beneficia consequatur. Rogamus autem dilectionem vestram et monemus in Domino, ut interim, dum in hac luce fueritis, in qua per donum gratiae Dei longo tempore vos esse cupimus et oramus, Ecclesiam Cluniacensem et omnia loca ad eam pertinentia, et fratres totius Congregationis, sicut Soror Cluniacensis Ordinis affectuose diligere, et eorum negotia, cum vobis occurrerint, curetis secundum Deum liberaliter promovere. Actum anno Dom. 1205. mense Maio. Vide aliam fraternitatum formulam apud Ughellum tom. 9. pag. 469. His addo, quod habet Tabularium Monasterii S. Andreae Viennensis: Ego Arbertus Miles, filius Wilbodi, et uxor mea nomine Ax, et filius meus Petrus, accepimus Societatem corporis et animae in Monasterio sancti Andreae intra moenia Viennae urbis posito, sub praesentia Abbatis Uberti, et ut partem habere possimus in sacris et in omnibus benefactis, quae fiunt in Monasterio, et in omnibus membris ejus, et ut inter socios sanctae Congregationis numerari possimus, donamus praedicto Monasterio et habitatoribus ejus unam vineam nostrae haereditatis, sitam in pago Gratianopolitano, etc. Tabularium Prioratus de Domina in Delphinatu fol. 45: Et ipsi Monachi dederunt ei societatem Monasterii, ut si ipse Presbyter voluerit venire ad habitum S. Benedicti, pro hac re et pro aliis beneficiis recipiant eum. Ejusmodi fraternitatis tanta erat praerogativa, ut et mulieribus claustrum vel septa monasterii ingrediendi et intra illa manendi jus esset; quod colligitur ex Charta ann. 1213. in Chartul. Buxer. ch. 20: Si autem ipsos (monachos Buxeriae) transire voluerit (Gertrudis), in tali habitu, quali domum ipsorum intraverit, ipsi et cuidam servienti suae necessaria ministrabunt. Vide Fratres Conscripti in Frater.

Notatu dignissima videtur Charta Johannae abbatissae S. Antonii prope Parisios, qua participationem omnium bonorum spiritualium ejusdem monasterii concedit iis omnibus, qui qualemcumque eleemosynam largientes, interfuerint dedicationi capellae de Igniaco dioecesis Suession. ex Chartul. Campan. fol. 395. col. 2: Universis Christi fidelibus ad quos praesentes litterae pervenerint, soror Johanna abbatissa totusque conventus S. Antonii juxta Parisius Cisterciensis ordinis, aeternam in domino salutem. Noveritis nos ad preces illustrissimi viri Theobaldi regis Navarrae concessisse omnibus illis, qui ob reverentiam B. Mariae et B. confessoris Nicholai ad capellam de Igniaco de Jars in episcopatu Suessionensis diocesis (die) dedicationis et per octabas, accesserint causa devotionis elemosinam largituri, participationem omnium bonorum, quae fuerint et de cetero fient in domo nostra et etiam specialitatem illam, quam erga familiares ordinis nostri universus ordo habere disnoscitur, duoque psalteria ex parte conventus nostri promittimus eisdem nos reddenda. In cujus concessionis testimonium praesentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum anno Domini 1260. mense Maio. Ejusdem tenoris sunt Literae Nicolai prioris Prulliaci ibid. fol. 416. v°: Universis praesentes litteras inspecturis, Frater Nicolaus dictus prior Prulliaci Cisterciensis ordinis salutem in vero salutari. Ad universitatis vestrae noticiam volumus pervenire, quod nos ad petitionem illustrissimi domini regis Navarrae concedimus omnibus qui fidei ac devotionis gratia vel affectu hac instanti dedicatione basilicae suae de Igniaco de Jars ipsam basilicam visitaverint, plenariam participationem omnium bonorum, quae in nostra ecclesia et in membris ejus cotidie fiunt et de caetero, Domino dante fient. Concedimus etiam ipsis fidelibus ad impetrandam suorum veniam delictorum l. missas de Spiritu Sancto et xl. psalteria, nec non et cotidianarum orationum suffragium salutare, cum elemosinis disciplinis, et aliis quibuslibet spiritualibus beneficiis in vita ipsorum pariter et in morte. Datum anno Domini 1260. in octava Ascensionis Domini. Valeant per octo dies supradictae dedicationis. Vide supra in Absolutio 1.

Neque etiam praetermittenda formula admissionis in fraternitatem Tertii Ordinis, quam exhibet Notarius Senens. in Actis Mss. ex Cod. reg. 4725. fol. 86. v°: Qui frater Orlandus petitioni dicti Lupi, tam benigne quam misericorditer annuens,.... praedictum lupum stantem in dicta ecclesia ante altare sancti Thomae, flexis genibus et manibus junctis in confratrem Tercii Ordinis, secundum formam constitutam ejusdem ordinis, recepit, et omnium orationum, missarum, elemosynarum, jejuniorum, vigiliis (sic) laborum, praedicationes (sic) bonorumque per omnes personas dicti ordinis ubique nunc fierent, et in posterum, cooperante gratia Jesu Christi, fierent, auctoritate magistri generalis dicti ordinis, qua ipse frater Orlandus fungebatur, dictum Lupum participem et consortem constituit atque fecit in vita pariter et post mortem, dummodo ipse Lupus permaneat in ordine memorato. Hiis peractis, dictus Lupus statim obedientiam fecit dicto fratri Orlando pro dicto ordine recipienti.