Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRATERNITAS

FRATERNITAS,⁷ Titulus honorarius, quo utebantur Reges, cum ad alios Reges scribebant: fratres enim sese vulgo appellant, uti docuimus ad Alexiadem pag. 274. Luithprandus in Legat.: Sed et optimam amicitiae arrhabonam Fraternitati tuae nunc Dominus contulit. Ἀδελφότης, hac notione apud Menandrum Protector. Vide Glossar. med. Graecit. col. 25. a. Saepe etiam ipsi Episcopi ac caeteri e Clero. Occurrit passim. Vide in Sorores.