Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FRIGOR

FRIGOR, Frigus. Ugutio, et ex eo Joannes de Janua: Frigores, Febres, quae faciunt homines frigere. Gloss. Lat. Gall.: Frigores, Froidures de fievres. Gloss. Lat. MS. Reg.: Frigor, Timor, vel Algor, Frigus. Poeta infimi saeculi MS. ex Bibl. Thuana: Est febris Frigor, hiemis quoque mach... frigus A frigo, frigis, seu frigeo, dicis utrumque. Vita S. Romani Presbyteri MS: Pariter qui Frigoribus torquebantur, a daemonibus obsessi, etc. Vita S. Eparchii, apud Labbeum: Febricitantes typo Frigoris, quartanis videlicet et quotidianis febribus afflicti. Typus Frigoris, in Vita S. Severini Abb. Agaunensis num. 3. Messianus in Vita S. Caesarii: Quidam jam totus frigore quartanae febris incurrit, atque tremebundus ambulat. Mox: Da mihi de pannis S. Caesarii, propter Frigora, quia multos jurant, etc. Rursum: Ego hodie febrim patior, et jam totus tremo. Vide Fortunatum in Vita S. Germani Paris. cap. 20. eumd. in Vita S. Paterni cap. 3. et in Vita S. Radegundis cap. 20. Acta Elevationis S. Agricolae num. 4. Faustum in Vita S. Severini Abbat. Agaun. cap. 1. Herardum Turon. in Capitul. cap. 3. etc.

Frigus Febrium, Eadem notione, apud Gregor. Turon. lib. 4. de Vita S. Martini cap. 21. Frigora, eidem de Gloria Confess. cap. 24. 85. et in Vita S. Vodali Benedicti n. 15. Febrium Frigora, in Vita S. Genovefae n. 37. Rigores Frigorum, apud Julium Africanum lib. 5. Hist. Apostol. Frigora et febrium typi, apud Apul. de Herbis cap. 21.

Frigoritio, Gregorio Turon. de Glor. Confess. cap. 21.

Frigoratio, eidem in Vitis Patr. cap. 8. nisi legendum sit Frigoritio.

Frigoreticus Morbus, pro ipsa febre, apud Hepidannum in Vita S. Wiboradae lib. 1. cap. 27.

Frigoretici, Ipsi febricitantes, apud Gregor. Turon. lib. 1. de Miracul. cap. 6. 73. 101. lib. 2. cap. 44. 49. de Gloria Confess. cap. 15. 16. 21. 25. lib. 1. de Mirac. S. Mart. cap. 34. 38. etc. de Vitis Patr. cap. 8. etc. lib. 5. Hist. cap. 10. Frodoardum in Hist. Eccl. Rem. lib. 2. cap. 14. lib. 4. cap. 44. Baldricum in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 55. in Chron. Lobiensi pag. 591. in Translat. Reliq. S. Rigoberti Archiep. Rem. n. 5. in Actis Elevat. S. Agricolae num. 4. etc.

Petrus-Maria Campus in Vita B. Conradi Eremitae cap. 8. scribit, etiamnum a Siculis quartanam febrim Frigoris vocabulo appellari. Est autem his locis Frigor idem, quod Graecis ῥίγος, Frigus febrium: unde ipsa febris eodem donatur nomine, τεταρταῖον ῥίγος, quartana febris, apud Annam Comnenam lib. 7. pag. 212. ἐπιϐολὴ ῥίγους, frigoris in febre accessio, et ῥίγη περιοδιϰά, rigores febrium circuitu redeuntes, apud Medicos, ῥιγιαζόμενοι, Frigoretici, apud Palladium in Hist. Laus. cap. 12. Horrorem aut Frigus patientes, apud Alexandrum Iatrosophistam lib. 1. Passion. Accessiones, quae cum Rigore fiunt, apud eumdem lib. 2. cap. 77. Celsus lib. 3. cap. 3: Frigus voco, ubi extremae partes membrorum inalgescunt: horrorem, ubi totum corpus intremit. Est autem horror in febribus, uti Galenus lib. 2. de Differentiis febrium tradit, inter rigorem et frigus medius, rigore quidem minor, frigore vero major: et tanto quidem major frigore, quanto minor rigore, aequaliter absistens extremis utrisque, et in medio eorum existens. Vide Notas ad Alexiadem pag. 339.