Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUMUS

FUMUS, Focus. Ericus Upsaliensis lib. 5. Hist. Suecicae pag. 148: Imposuit unam marcam de quolibet Fumo, vel furno solvendam, ut verbis utar famae relictae. Pag. 159: Post annuum tributum immensas pecuniarum summas solvendas imponens, videlicet Rumpestat, et de quolibet Fumo unam marcam.

Ita et nostris Fumée, pro Excandescentia, ira; unde Fumeux, iracundus, et Fumer, irasci, stomachari. Lit. remiss. ann. 1447. in Reg. 179. Chartoph. reg. ch. 161: Icelle Guillemete, qui estoit femme testue et Fumeuse... et quant lui montoit en sa Fumée, etc. Aliae ann. 1460. in Reg. 192. ch. 45: Le suppliant de ce se Fuma et courrossa. Fumiere, pro Fumée, fumus, in Mirac. B. M. V. MSS. lib. 1: Et s'en issoit si grant Fumiere, Li jors en perdoit sa lumiere.