Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUMUS

FUMUS,² Fimus, Gall. Fumier. Lit. remiss. ann. 1354. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 570: Cum Arnaldus Ysabelli pedissecae ejus... dixisset: Eamus colligere Fumos, qui sunt in isto vico; dicta pedissequa respondit: Non faciemus, quia dicti Fumi non sunt vestri. Pluries ibi. Hinc Fumiere, Fimetum, locus ubi reponitur fimus, in Bestiario MS: Jamais de la basse Fumiere N'istrons pour nule destinée, Se nous en ceste matinée, Ou en la nuit ne nous armons.