Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUNDAMENTUM

FUNDAMENTUM, Charta Benedicti PP. apud Ughellum, tom. 1. Ital. sacr. pag. 117: Item concedimus et confirmamus Fundamentum in integrum, qui vocatur Avion, et montem Jordani, etc. Idem esse quod Fundus, manifestius docet Charta Blanchae Trecensis Comitissae ann. 1212. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 830: Qui vendit domum cum Fundamento, domino dat quatuor denarios et emtor quatuor, et duos villico pro cyrotecis; et qui sine Fundamento vendit, nihil dat. Vide Fundamen.