Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUNDO

FUNDO, (FUNDARE) Ex proprio fundo Ecclesiam, Monasterium construere, dotare, Fonder: vox usitatissima hac notione. Ebrardus Bethuniensis in Graecismo cap. 19: Fundas Ecclesiam, fundis laticem, bene dico. Concilium Agathense cap. 27: Monasterium vero novum, nisi Episcopo permittente aut probante, incipere aut Fundare nemo praesumat. Concilium Bracarense ann. 572. cap. 5: Placuit, ut quotiens ab aliquo fidelium ad consecrandas Ecclesias Episcopi invitantur, non quasi ex debito munus aliquod a Fundatore requirant, etc. Vide Initiare.

Haud abs re fuerit hic observare, non eos solum Ecclesiae vel Monasterii dici Fundatores, qui primum Ecclesiam aut Monasterium exstruunt dotantve ex proprio fundo; sed etiam illos qui instaurant vel augent maxime. Hujus rei plura suppetunt in veteribus tabulis argumenta. Vide Mabillonium in Actis SS. Ordin. S. Benedicti saec. 3. part. 1. pag. 404. et saec. 4. part. 1. pag. 209. Eodem praeterea donati titulo Monasteriorum Advocati, qui eorum jura et possessiones tutabantur. Fundatores denique nuncupatos qui praedia Monasteriorum jure clientali tenebant, monet Kennettus in Gloss. ad calcem Antiquit. Ambrosden.: Edmundum Rede et haeredes suos in Fundatorem dictae domus suscepimus ac admisimus de jure sibi adquisito ex praefato lineali descensu.

Unde Gallicum Fondateur et Fondatrice, alias Fondeur et Fonderesse. Chron. S. Dion. lib. 5. cap. 17. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 298. ubi de Dagoberto rege: Devoz enrichissierres et Fonderes d'abaies. Charta Joan. ducis Alenc. 1444. ex Tabul. Cartus. B. M. de Parco: Nos prédécesseurs princes et seigneurs..... ayans singuliere dévotion... à l'église de N. D. du parc en Charnie, dont ils ont esté Fondeurs, etc. Alia Philippae comit. Gelriae ann. 1277. in Lib. 2. nig. S. Vulfr. Abbavil. fol. 64. v°.: Lekele capelerie devant dite je nome come Fonderesse. Epith. in prior. B. M. d'Hannemont: Cy gist demoiselle Perennelle de Gyri, Fonderesse de cette église, qui trépassa le Samedi après la S. Marc l'an 1325.