Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUNDO

FUNDO,² (FUNDARE) Demergere, Gall. Enfoncer. Ital. Affondare. Chronicon Parmense ad annum 1287. apud Murator. tom. 9. col. 812: Galeae armatae captae fuerunt xlii. et Fundatae fuerunt in mari v. illae vero quae evaserunt per fugam fuerunt iv. Itali pro Affondato etiam dicunt Fondato, Gall. Enfoncé, Demersus.

Vel etiam Subsidere, Gall. Enfoncer, alias Défundre et Enfeucher. Vitae SS. MSS. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 311. r°. col. 1: Et en les aigues Défundre. Lit. remiss. ann. 1410. in Reg. 165. Chartoph. reg. ch. 355: Icellui Flobert Enfeucha d'un piét ou chey dedens un fumier. Acta B. Amad. tom. 2. Aug. pag. 590. col. 1: Pater... super nives quasi volando pergebat;... consocius vero suus, usque ad qenua in et per nives pergens Fundabat. Vide supra Effrondare.