Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): FUNDO

FUNDO,³ (FUNDARE) vox forensis, Constituere, Gall. Fonder. Arest. ann. 1288. in Reg. Olim parlam. Paris. fol. 80: Si comes Barri velit se Fundare et se facere partem, fiet ei jus, aliter non audietur. Stat. ann. 1344. tom. 8. Ordinat. reg. Franc. pag. 352. art. 11: Quod Fundato judicio in personis comparencium, et facta fide legitima per creditorem, etc.