Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALIENUS

ALIENUS, Exemptus; Alienare, Eximere. Lex 4. Cod. Theod. de Collatione donat. (lib. 11. tit. 20. l. 4. ยง 1): Hunc a conlatione jubemus esse Alienum. Lex 84. eodem Cod. de Decurionibus (lib. 12. tit. 1. l. 124.): Quos aut objectus debilitatis Alienat, aut senectus pigra remoratur. Willelmus Tyrius lib. 12. cap. 10: Juniorem Boamundum... ab Antiochia, quae paterna ei haereditas erat,... fecerit Alienum. Th. C. lib. 9. tit. 14. pr.: A materna vel avita, omnium etiam proximorum hereditate ac successione habeantur Alieni.