Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ALIENUS

ALIENUS,² Extraneus, vel etiam Absens, alio profectus. Stat. Arelat. MSS. sub Raimundo archiep. Arelat.: Item statuimus quod accessoribus conveniri non valeat, antequam conventus debitor principalis. Si vero fuerit Alienus debitor principalis, detur tempus unius mensis accessorio, ad repraesentandum debitorem principalem.