Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): GENER

GENER, Agnatus, affinis; maxime sororis maritus, Baufrere. Arnoldus Lubec. lib. 2. cap. 41. de Henrico Leone Duce Saxoniae: Profectusque est ad Generum suum Regem Angliae cum uxore et liberis. Adde lib. 3. cap. 2. Charta Gerhardi Archiepisc. Bremensis ann. 1238: Decimas... quas dominus Gener noster Adolphus Comes Holsatiae de manu nostra tenuit. Sic passim, Witikindus pag. 4. 6. 27. 29. 41. 1. Edit. Ditmarus pag. 20. 46. 76. Gaufredus Malaterra lib. 2. cap. 23. etc. Sed et e veteribus Probus in Pausania, et Justinus lib. 18. uti observatum a Jacobo Cujacio lib. 6. Observ. cap. 17. Petro Fabro lib. 3. Semestr. cap. 13. et Bongarsio: praeterea Victor in Epitome, qui Antoninum Pium ab Adriano in filium adoptatum, cujus Gener fuerat, scribit: neque enim Adriano filia fuit, quam in uxorem duxerit. Ita etiam γαμϐρὸς apud Graecos Script. in Testamento Gregorii Nazianzeni, apud Theophanem pag. 98. 137. et alios. Hinc ἐπιγαμϐρία, affinitas JC. Graecis, et ἐπιγαμϐρεύειν, Matth. 22.